- Project Runeberg -  Tidskrift for Philologi og Pædagogik / Tiende aargang /
269

(1860-1873)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

necessarius non est; cl’r. Liv. II, 15, 3. Ita igitur et apud
Valerium et apud Paridem scribendum est.

Ibd. 7: Q. Catulus M. Lepido.....eum omnibus

seditiosis copiis extincto .... in urbem revertit.
Malim seditiovis, nam copiæ non tantum homines (milites)
sunt. ’)

Ibd. 9, 5: Quam enim impudenter Duronius rostra
conscendit ilia dicturus. Non re vera facit Duronius, sed
Valerius hoc flngit. Quare scribendum coniunctivo potentiali
conscendat aut certe conscendet; nam futurum apud huius
ætatis scriptores eandem fere vim sæpe habet.

Ibd. 8: eos quoque gravi nota (censores) affecerunt,
qui, quum in potestatem Hannibalis venissent, legati
ab eo missi ad senatum de permutandis captivis,
neque iinpetrassent, quod petebant, in urbe
reman-serunt. Oratio in his non cohæret, quum voces, quæ sunt
legati ab eo missi . . . captivis, non habeant verbum,
ne-que ad subiectum antecedents sententiæ legati appositionis
loco referri possit. Post verbum, quod est venissent, addenda
certe sunt hæc duo verba: Romamque essent (legati ab eo
missi cet.), nisi, multo plura exciderunt, quod veri similius est.
Narratio enim plena non est; neque enim veri simile est, Valerium
ius iurandum legatorum, quo Hannibal eos adegerat, se non
im-petrata permutatione captivorum redituros esse, plane non
commémorasse, præsertim quum postea dicat: quia Homano
san-guini fidem præstare conveniens erat. Sed lacuna in
codice Valerii, quo Paris usus est, iam fuisse videtur; iisdem
enim mendis eius verba laborant.

*) Paulo post (p. 99, G H.) cum qnibusdam editionibus antiquis scribendum
erat constructa, quod apte cum altero adiectivo coniungitur
(con-summata), non constricta, quod inepte Torrenius defendit, quasi
Sulla, quum potentiam suam ad summum perduxisset fastigium, earn
ipse constrinxerit e’ique modum imposuerit; quod etiurn si fecisse dici
■ posset, hoc tamen loco de eo non ageretur. Postremo sub finem huius
exempli perspicuitatis causa Augustse domus unciali liltera imtiali
scribendum erat; signiflc.atur enim domus Augusli "in Palatio, qua de re
cfr. Ovid. fast. IV, 953. metam. I, 562—64. Halmius ipse Slio loco (p. 483,
12) cohors Augusta, non augusta scripsit. Ibd. 9, 2: At hoc
crimeli uescio an superiore maius illo. nam coniugalia
sacra cet. Sic b. llectius Torrenius et antiquiores: maius: illo
namque coniugalia cet. scripserant, quam quod Kempflus proposuit,
Halmius secutus est: maius: nam illo.

Tidslw. for PliiIo 1. o§r P*daK. X.

18

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 15:09:55 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/philpaed/10/0281.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free