Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
sententiam per se efficiunt; Valerius senatus humanilatis
admira-tione captus sic exclamat; accusat. cum infin. exMadvigiiG.L.§399
explicatur. His verbis a ceteris diiunctis iam aliquid profecturn est.
Quod ad antecedents pertinet, ex codicum vestigiis upparet,
aliquid in archetypo post explentes (nam hoc verbum, quod
etiam Paris servavit, verum sine dubio est) scriptum fuisse, sed
extremas demum litteras er um legi potuisse, librarios se vario
modo expedivisse. lam quum verba usque ad explentes
sententiam efficiant, in qua nihil desideretur, nihil adiici posse
videatur, deinde a verbo tan turn rursus per omnes partes plena
incipiat sententia, vocabulum, quod in archetypo his sententiis
interpositum fuit, plane eiiciendum fuisse videtur. Hoc verbum
equidem numerum fuisse sentio, quod librarius errore iteravit,
deinde ipse eradere studuil, quod ita fecit, ut aliqua tamen
vesligia remanerent. Potuerunt tamen etiam librarii nostrorum
codicum iteratione offensi alterum n nine rum pro suo quisque
ingenio corrigere, ut mendum apertuin removerent, itaque, qua;
nunc leguntur, oriri.
lbd. 7. Huic lacto par eiusdem viri humanitas.
A quaBStore suo ... captivos vendente puer ....
missus est. Fcedissimum Valerii hoc ad Africanum minorem
referen-tis errorem recte Kemplius et alii agnoverunt et Pighium et
Perizonium pro viri scribentes avi iure impugnaverunt. Sed
in verbis, quae posui, sicut in codicibus et editionibus nunc
le-guntur, gravia menda sunt. Quum enim iam antecedens exemplum
huminitatis Scipionis specimen sit, hoc loco Ineptissime iterum
humanitatis appellatio infertur, et recte Vorstius et Perizonius
in ceteris errantes Valerium de eodem viro loquentem alia vel
ilia humanitas dicturum fuisse contenderunt, quamvis hoc
neget Kempfius. Prasterea ne apud Valerium quidem humanitatem
alicui facto pareni dici ferendum videtur. Deinde ad missus
est necessario dativus requiritur. Denique pronomen reflexivurn
suo pravum est. Aut in verbo humanitas medicina latet, qua
omnia vulnera sanari debent, aut, quod potius putaverim, in
archetypo aliqua exciderant aut legi non poterant, ut lacuna
post vocabulum humanitas signanda sit. Audacem certe
meam coniecturam esse video, tamen scribere audeo: Huic
facto par eiusdem viri humanitas aliud turn ostendit,
quum ei a quaestore suo .... missus est. De
pronomine reflexivo suo iam recte posito cfr. Zumpt. Gr. Lat. g 350
s. f. — lbd. sub finem huius exempli in codicibus rursus tur-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>