- Project Runeberg -  Tidskrift for Philologi og Pædagogik / Tiende aargang /
280

(1860-1873)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

batum est. In codice B teste Kempiio sic initio scriptum
fuit: eos victoriae máximos fructus ratos **s*orna*»
-*-*** o m * n i b; regi* sanguinem suum restituere.
In codicibus detérioribus locus eo modo interpolatus est, quo
Halmius edidit, et apparet, aliqua feliciter correcta esse, alia
minus feliciter adiuta; velut verbi, quod est templo rum, nullum
in antiqua scriptura vestigium est, ut plane abiiciendum sit. In
cod. B corrector primum ratus legendum esse signiflcavit, u
supra o scripto, et hoc quidem recte; perverse autem post
se-quens s in rasura i addidit et supra versum c adscripsit, ut
fi-eret sic, deinde in rasura post litteras orna scripsit turn,
quod lacunae spatium non explet. Certissime fere lacunarum
spatia animadvertentes amissas litteras supplere possumus, ut
iam in codicibus deterioribus ex parte factum est; sic enim
scri-bendum est: ratws di s orna menta, Aominibus regi¿;
(a: regibus) sanguinem suum restituere; pro ornamenta
fuisse videtur hornamenta, h, ut saepe fit posterioribus temporibus,
ante vocalem otiose addito. Solum mendum in verbo, quod
est regibus, superest, quod vocabulum KempQus recte
inter-pretamenti loco adiectum fuisse voci ho minibus demonstravit,
ut Masinissam regem intelligendum esse signilicaretur.

Ibd. 10: (Pompeii caput) abscisum a corpore . . .
ne-farium ¿Egyptiae perfidiae munus portatum est, etiam
ipsi vie to ri miserabile. Dicendum certe erat, cui aut quo caput
portaretur, et miror neminem ante me verbum hoc signiQcans
desiderasse. Certe ante portatum vocem Ccesari inserendam
puto; fieri tamen potest, ut plura simul exciderint.

Ibd. Ext. 3: quo . . . honoratius exciperentur (legati
Homani, Pyrrhus) ipse cum ornatu equitatum extra
portam occurrit. Sic cod. B. mendose scriptum habet.
Quod codicis corrector substituit cum ornato equitatu,
verum esse non posse videtur, quum Paris quoqtte substantivum
ornatu habeat; praeterea nonne ipse quoque rex ornalus erat?
Mendum in solo verbo equitatum est, pro quo et comitatu
scribendum esse suspicor.

Ibd. Ext. 6: Vos quoque, fortes ac pi® umbr®, non
poenitendas sortitae estis exequias. Inepta partícula
quoque est, quum non iam antea de aliis idem dictum sit,
scribendutnque est: vosque, fort es ... umb rae , quod iam in
codice aliquo deteriore (Berolinensi altero) legitur. (Paulo ante
nescio an melius duci, quod cod. B a prima manu et ali-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 15:09:55 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/philpaed/10/0292.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free