Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
quot deteriores exhibent, tollatur, quam in ducurn rmrtetur.
Certe sine hoc substantivo Romanorum gravius Hannibal is
conlrarium ponitur. Lector aliquis verbum fortasse non plene
scriptum sed tantum notatum adiicere potuit, ut duces antea
nominatos intelligendos esse significant.)
Ibd. 2, 1 lacuna ita potius explenda esse videtur: Marcium
patriae [ulcisci iniuriam j con an tem. Quum in codicibus
scribatur iniuria addita supra a litteram lineola, quae
accusa-tivum accipiendum esse significet (iniuria), mendi origo facile
apparel.
Ibd. Ext. 1: Non enim pretium rei aestimatum, sed
occasio liberaiitatis honorata est. Occasio
liberali-tatis ea occasio est, qua Syloson Dario liberalilatem praestitit,
turn scilicet, quum privatai adhuc fortunac Darius erat, neque
beueflcii remunerutionem Syloson exspectare poterat. Sed
parti-cipium honorata quem sensum habeat, non satis intelligo;
significare videtur: in eo honorando et mercede donando spectata
est, sed hoc nescio an tam breviter exprimi non possit.
Prae-terea de utroque subiecto (pretium rei — occasio
liberaiitatis) simile aliquid praedicandum esse videtur (rei scilicet
aestimationem significans), quod nunc non lit. Quare pro
honorata est scribendum esse suspicor ponderata est, quod
antecedent aestimatum (est) apte respondebit.
Ibd. Ext. 4 s. f.: Quorum (beneficiorum) quoniam
reli-giosum cultum instituimus, nunc neglectum
suggil-landi gratia, quo sit gratior, referemus. Miror,
ne-minem adhuc de vulgari huius loci scribendi ratione, quam
posui, dubitationem movisse, quum vix dubitari possit, quin gravi
mendo laboret. Quid est enim subiectum illius sententiae:
quo sit gratior? Si sensum spectes, religiosus cultus
esse debet, hoc autem grammaticae leges non permittunt; ex iis
enim neglectus (cultus) necessario subiectum est, sic autem
sensus prorsus interit. Quin etiam si pro gratior esset
in-gratior aut taetrior, duplex cousilii signilicatio molesta esset.
Locum sanari posse puto una littera mutata; scribendum enim
esse censeo: quo sis gratior; nam ita duae consilii
signiQca-tiones non olfendunt, quum non ex aequo positae sint. Non
laus modo gratorum, sed etiam suggillatio ingratorum efficiet,
ut gratiores simus. *)
’) Ibd. 3, 3 (p. 238,. ’2 H.) video apud KcmpDum correctorem codicis B et
antiquos editores recte tam luctuosam ilium, opem . . . orasse
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>