- Project Runeberg -  Tidskrift for Philologi og Pædagogik / Tiende aargang /
295

(1860-1873)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Ibd. 2 proccm: crudelitatis vero liorridus habitus,
truculenta species, vioienti spiritus, vox terrihilis,
omnia minis (B omnianimis) et cruentis imperiis
re-ferta. Kempfius, iure impugnata eorum ratione, qui omnia ex
aequo posilum esse praecedentibus verbis (habitus, species,
spiritus, vox) putarunt, nihil aliud restare dicit, quam «ut voce
omnia praecedentia comprehendi dicamus, horridum habitum,
tru-culentam speciem cet., omnia nempe isla minis et saevis imperiis
referta, atque ita causam tristis illius aspectus breviter
exposi-tam subiungi credamus». Sed ceterae partes additis adiectivis
satis iam descriptae sunt, ut Qeri prorsus non possit, ut alio
pr®-terea novo modo describantur, et si Kempfius hoc voluit,
crudelitatis habitum, ut hoc uno verbo exempli gratia utar, ideo
horridum esse, quod (habitus) minis et cruentis imperiis sit
re-fertus (nam aliter postrema eitts verba intelligere nequeo),
pri-mum hoc iueptissime dicitur, deinde Valerius tain breviter loqui
non potuisset, sed sine dubio dixisset: omnibus scilicet
minis . . . . refertis, aut simili aliquo modo locutus esset.
Verum sensisse Pighium puto, qui in voce omnia latere verbum
aliquod neutri generis plurallsque numeri, quod partem
ali-quam liuic crudelitatis prosopographiae convenientem significaret;
sed infeliciter ora scribendum esse coniecit. Ad sensum, quantum
equidem video, aptissimum erit vocabulum lumina, quod apud
Valerium usu quidem maxime poetico adhibitum vix offendere
debet. Lumina pro oculis dixerunt etiam Cicero, Seneca,
Quin-tilianus aliique. (Pauio ante fortasse diffluentis pro
affluen-tis scribendum est.)

Ibd. 3, 2: C. Figulum ... pacato iuris civilis
iudi-cio celeberrimum. Quid sit iuris civilis iudicium non
intelligo, neque umquam me hoc aut simile quicquam legere
me-mini neque in lexicis reperire potni; mirandumque quam maxime
est, editores de hac re nihil annotasse. Puto scribendum esse
iuris civilis studio, neque h$c coniectura tam audax est,
quam primo aspectu videri potest. Nam s littera semel scripta
(civilistudio) ex tudio factum est iudiciol, quod in his
co-dicibus per compendium iud. addita virgula scribi solet.
Paulo post in interrogatione aperte scribendum est: An nos
(vulgo: vos) consulere scitis, consulem fa cere
nesci-tis? Secundae personae pronomen supervacaneum est, quum
nullum in eo pondus sit; contra obiectum abesse non potest
quod maxime, in secundo interrogations membro necessario

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 15:09:55 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/philpaed/10/0307.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free