Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
et i 11 i = armati, qui ab Antigonea eruperant. Recte
ad mille ponitur, ut sequitur centum ferme; cfr. g 2 ad
mille horninum occidit, ad du centos cepit.
23, 6 pro his scr. iis, deinde ex iVladv. coni. addendum
T h es pro to rum, sed inter C h ao n um et que, non ante
Chaonum; cfr. 21,4 de iisdem auxiliaChaonum
Thespro-torumque; aberratum ab -num ad -riun est. — Ibd. comma
post tem pus delendiim, bac sentenlia: Appius, quum
nequic-quam in iis locis terens tempus dimisisset praesidia, cum
Itali-cis regressus cett. Dimisit Appius ilia praesidia, quum
nequid-quam tempus tereret; regressus vero et divisio militum et
red-itus eiusdem temporis erant, quo tempus terebat. Cfr., quae
Madvigius dixit praef. ad XXXI, 30, 6.
23, 8 miror neminem post eadem addidisse legati, quod
inter eadë et -adf (g = d) facile excidit; audire legati ex
19, 13 et 20, 2 et 3 durum est.
Liber XLIV.
1, 1 excidisse non solum (peditum) militum, sed etiam
Romanorum et numéros sociorum peditum atque
equi-tum Romanorum et sociorum, intelligitur ex XLIIl, 12, 3,
ubi, quoniain h. 1. est V mi 11 ib us et ex sociis plures scribi
soliti sunt quam ex Romanis, fortasse scribendum
Romanorum V millia, ut librarius aberraverit ad sq. VI.
1, 7 - 8 Livius in hanc fere sententiam scripsit: Et
primus eorum congressus ex dignitate ipsorum ac
Romani nominis, et in rebus deinde gerendis summa
(inter eos) concordia fuit; proconsul enim ad
exerci-tum remansit légat us.
1, 12 colon, non punctum post comparavit ponendum.
2, 4 codicis pro fee tus vix, ut putat ¡Vladv.,
interpreta-mentum est, sed aberrantis ad sq. progressus librarii.
2, 10 probo Madv. coni. alienigenum, i. e.
alienigena-rum, ut drachmum, caelicolum, Telmessium (XXXVII,
56, 5), alia. Omisso alie post -rae (re) ex nigenum
factum est iuvenum (NI—IV). Recte alienigenum ponitur,
cui respondet g 11 Macedonum.
3, 1 scr., ut olim edebatur, Octolophum («de 8 Haies
Stad») et h. 1. de Thessaliae oppido et XXXI, 36, 6 et 40, 9
de Lyncestidis, quibus duobus locis cod. Mog. veram scripturam
servasse videtur.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>