Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
aniinis pro animo; sed videndura, ne Livius scripserit an im is
eius, gestientis secundis rebus. Gestire semper fere
de homine ipso sic dicitur, non de eius animo (vid. lexx.).
Fortasse etiam plurale illud frenos aliquid valuit, ut Livius
non animo, sed an im is scriberet.
19, 11 non improbo Madv. coni. cernant (omnes, quod
inest in Quis non?); sed vix necessaria est; cernât, sc. nemo
non = quis non («Enhver»).
19, Id multo aptius mihi videtur supplementum Dukeri,
Madvigio ipsi in Emendd. probatum (esse passurum), quam
editionis Madv. vivere; ceterum esse in eo supplemento non
necessarium est; v. ann. ad I, 34, 4. Aptissime hoc:
privatum (sc. domi) — exsulem (esse| passurum respondet
ill!: mori iussurum. Utroque auteni in supplemento offendit
prius an, pro quo aut scribendum fuisse videtur. Potuit libra—
rius ad sq. an aberrare.
20, 1 ego malim cum Grynaeu ex codicis gratulatum
victoriam est sua facere grat. vie t., et sua rrierita (et
— et, «baade — og»).
20, 3 comma post qui et post accusato tollendum.
20, 10 comma post extemplo tollendum; extemplo
iun-gendum cum sump ta, non cum circumibant.
21, 2 scribendumne qui id ad bellum (cod. quid aut
bellum; i pro ii, aut ex at = ad)?
21, 4—6 miror neminem correxisse mendum horum
ver-borum: Sed 1) et praetor novo maloque exemplo rem
ingressus erat, quod, non — factis, de sua unius
sen-tentia rogationem ferret — latum, 2) et tribuni
pie-bis (sc. novo — ingressi erant), quum ita traditum
esset. Quod Weiss. linxit coniunctivum ferret obliquum esse,
pendentem ex cogitatioue hominum eum novo exemplo rem
ingres-sum esse arguentium, nuili eiusmodi homines ne leviter quidem
signifleati sunt. Apertissimum est Livium scripsisse quum
(quo), non quod, aut fortasse potius qui (= quum is). Oe
relativorum iuterrogativorumve pronominum formis (saepe per
notas scriptis) inter se sexcenties permutatis cfr. 24, 14 quod
pro quo, 25, 9 quod pro quoi, 29, 8 quo pro qua, 33, 4
quod pro quae ante d.
21, 7 colon, non punctum post erat ponendum.
21, $ in priore lacuna excidit prius sive compensabant
sive aequabant sive simile aliquid, deinde plura.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>