- Project Runeberg -  Tidskrift for Philologi og Pædagogik / Niende aargang /
110

(1860-1873)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

51, 3. Quoniam in Livii codd. interdum scribitur quis pro
quibus (cfr. ann. ad XXI, f!2, 2), suspicor Livium h. I. et I,

29, 6 (quibus Alba steterat) quos scripsisse, quod per
quis in quib. abisse potest. XLV, 9, 5, ubi Grvn. edidit
tre-decim annis, quibus Alexander regnavit, omnia —
suae dicionis fecit, quoniam in cod. est annos quibus,
vereor, ne librarius ablativum et accusativum inter se
permutaverit, quemadmodum 10, 1 uictoria romanae famae
scripsit, 23, 14 homines morum1). Nam tredecim annis
omnia suae dicionis fecit recte dicitur de tempore, intra quod
aliquid confectum est (ut XXI, 37, t> triduo ad planum
descensum est, XLU, 23, 2 oppida biennio proximo
possedisse, i. e. cepisse, non tenuisse, multis aliis locis),
quibus regnavit vix item; cfr. g 3 regnavit undecim annos
et 7 quinquaginta annos stetit. An Livius pronomen
relativum interdum aliter tractavit («i Løbet af hvilke, inden hvis
Grænd-ser») atque ipsas temporis voces: an nus, dies, al.? XL, 15,
13 (id temporis, quo accusatus sum) quo ita positum
videtur; an est: quo accusator orationem confecit, ut sequitur:
momento illo horae orationem meditarer?2) (Alius
generis ablativus est, de quo ad VI, 40, 7 dixi.) Extra
sententiam relativam non dubito quin III, 65, 10 biennium
scripserit, XXI, 4, 10 triennium, V, 23, 2 tot annos, XXI, 2,
I novem annos, X, 12, 5 pugnatum maiorem partem
diei (cfr. XXIII, 18, 10, Madv. Emm. p. 98), XXXVIII, 27, 7
eam noctem — mansit, XLI, 17, 4 eum annum in
provincia manere; Caesarem B. C. I, 46, 1 et 47, 3 horas,

III, 59, 1 multos annos scripsisse credo (I, 7, 6 recte se habet
novem annis — pacaverint). Tota nocte, toto die,
simm., ut Cicero (Verr. V, 101, Famm. I, 9, l, N.D.I1, 130),
Caesar (li. G. I, 26, VII, 24), omnes, sic Livius quoque dicit (X,

35, 6, al.), et quidem eadem ratione, qua dicitur tota urbe,

i. e. per totam urbem. (Cfr. ann. ad II, 33, 10.) Ablativus

’) Cfr. ann. ad XXVI, V, 2. XXIII, 35, II in P. est triduum post eum
diem pro triduo. Apparet, quam parva codicum per se auctoritas sit,
ut in multis aliis rebus , sic in hac.

’) Cic. pro Lig. 5, ulii nunc editur Tertium est tempus, quod —
restitit, malim, ut olim edebatur, quo; d facile ex sq. p nasci
potuit; praecedit unum (tempus), quum —, alterum, quum. Epp.
ad Famm. XVI, !0, I (id biduum, quod fueris in via) sane,
accusativus necessarius est.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 15:09:45 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/philpaed/9/0124.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free