- Project Runeberg -  Tidskrift for Philologi og Pædagogik / Niende aargang /
174

(1860-1873)
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

citatione dicendi, ut Cic. de or. 3, 30, l’2l lingua nobis acuenda
atque procudenda (cf. Cic. Itrut. 97, 331). Sed rursum hoc
Haber-feldo patrocinatur, quod causce ex sermonis usu tantum de
vera fori pu^na intelligendae sunl et opponuntur declamationibus,
exercitationibus v. materiis declamationis (cf. Hial.de or. c. 10 in
forum et ad causas et ad vera proelia te voco (cf. ibid. c. 35).
Quid ergo? neuter eorum, neque, quod sciam, ullus interpres ‘)
de recla verborum inter se relatione, in qua tamen omnis
interpretatio vertitur, quaesivit. Facile apparet dissentientes illos
interpretes causis Ablativum instrumenti putasse; sed sic sane
necesse fuit, lis, ut vidimus, oreretur iis in diversa abeuntibus.
Sed cum acuere linguam dicatur de exercitatione dicendi, et
causce de veris in foro proeliis ponantur, sequitur ergo causis
non esse Ablativum instrumenti sed Dativum (consilii) i. e. in
(ad) causas sc. agendas (ut: locum capere castris, locum domicilio
legere &c.). Sic ex aequo respondet: civica iura respondere paras.

Vss. 30 ad finem : Debes hoc etiam rescribere &c. Totus hic
locus post tot interpretum curas nondum satis explanatus est,
neque de recta vocabulorum coniunctione usque de vero
enuntiatorum nexu atque inde pendente recta orationis distinctione
satis adhuc constare apparet.

Quod Commentator Cruquii et Acron, ad vocabulum etiam
adnotanles: «mire, quasi aliae etiam causæ scribendæ (sc.
epistolae) sint, quam reconciliationis», significant, hoc vere et
proprie Horatio in hac epistola conscribenda propositum esse, ut
gratiam illorum hominum reconciliaret, id si verum est, haud
dubie propius ad veræ epistolae indolem quam ullam aliam
Horatii, hanc accedere statuendum est.

Quod primum in controversiam venit, in v. 30 si an sit
(cui posteriori adstipulalur Porphyrionis quoque adnotatio, ex
sui temporis usu an intelligendum esse contendentis; Hauptius
1851 et Orell. 3tia ed. 1862 retinent adhuc si, Obbarius et

’l Postquam hæc scripsi, nunc video Kruegerum (des Qu. Horatius’s Satiren
u. Episteln Lips. 6te Auli. 1869 p. 201) rectum loci sensum subindicasse,
breviter adnotantem causis esse dativum (ante acuis de declamationibus
recte interpretatum). Duntzerus quoque causis dativum esse statuit, sed
acuis de meditatione intellexit, quæ cuique causæ oranda: antecedat —
quasi in comitatu Tiberii causæ orarentur. Idem Kruegerus in vs. ?(>
de verbis: friyida curarum Jumenta commentatus ita satisfecisse inibi
visus est, ut hunc locum, prius satis ab interpretibus vexatum, nunc
intactum relinquam.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 15:09:45 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/philpaed/9/0188.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free