Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Ivruegerus (6ta ed. 1869), nulla argumentatione usi, si receperunt)
-eam litem haud dnhie satis diserta Herbstii disputatio in lectt.
Venus, part. 1. 1848 p. 21. 22 iam diremisse statuenda est.
Quum neglecta esse videatur, est quod praecipua ejus argumenta,
iam prius in eandem sententiam delatus, repetam, quaedam
de meo quoque addens. Cum plerique superiores editores
eatenus essent Bentleium ducem secuti, qui non tantum si sed
coniectura est quoque (curce’st) addidit, ut si saltem reciperent,
Herbstius adnotavit, particulam si sane pro interrogativa post
verba explorandi, quærendi (Liv. sæpiusl, tentandi et similia
poni, verbo vero declarandi præcedente unquam a bono
scriptore si dici exemplis non constare, quare negat si hoc loco
la-tinum esse. Bentleianæ coniecturæ: curce est, quod verbum
supplevit ille, «ut ambiguum evitetur» et quia sequitur in altero
interrogationis membro: coit et rescinditur (o; Indicativus), recte
obiecit Herbstins, vel propter conveniat esse reiiciendain. Nam
conveniat ita demum recte stabit, si antecesserit (aut intelligatur)
Conjunctivus sit. Sed «sine duritia quadam sit abesse hoc loco
non potest; est enim: si t re vera tantae euræ, quantæ conveniat
esse; itaque quia maiore vi dicitur, sit eleganter primo loco
positum est»; i. e. ipsa oppositio, quæ h. 1. adest, non patitur
omitti. Ita fere ille rectissime argumentatus est. In sequenti
interrogationis membro mutata est levi anacoluthia orationis
forma, ut pro obliqua recta sequatur, quod constat sæpenumero
fieri. Neque tamen anacolutliiam i. e. sermonis quandam
negli-gentiam hoc loco vere adesse contenderim. Nam cum saepe
in altero interrogationis memhro id ponatur, quod ad credendum
vel suspicandum is, qui interrogat, propensior est, id haud
dubie manifestius significatur ipsa recta orationis forma. Post
Munatius ergo pleniore interpunctione (vel:) oratio distinguenda
est, ut magis sejuncta et quasi subita sit sequens
interrogatio. Si quis vero externae modo sermonis formæ ratione
habita contenderit, ita sit curce ergo esse singulam interrogationem,
et in tali, si aliunde pendeat, semper opus esse particula
interrogandi, ei quoque habeo, quod respondeam. Nam aliter ac
praecipiunt Grammatici (ex. gr. Madvig, g 450 in tine: simplicem
(non disiunctivam) interrogationem obliquam semper
significandam (sc. particula interrogativa ex superioribus haud dubie
supplendum est), fit id sane interdum, ut nulla addatur
particula pendenti simplici interrogationi. Ita Ter. in Heautont. 3, 1,
45: Estne ea intus. Ch. Sit, rogas? cf. ibidem 3, 5 (al. 4, 1),
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>