- Project Runeberg -  Plutos : lust-spel /
7

(1834) [MARC] Author: Aristofanes Translator: Henrik Gerhard Lindgren
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Prolegomena

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

7
quoque ipsa speciosior quam verior mox futura
esset popularitas, lenocinia, ut gratius sic se
hominibus, cujusvis principum indulgentiae insuetis,
commendaret. In severae tragoediae locum nemo
igitur mirabitur jocosam nunc successisse
comoediam, quae, quum, incertum utrum Periclis
auro conducta, an ipsa sic vulgi favorem melius se
inire posse sperans, non fictas, ut hodie,
personas, sed veras quidem eas et aequales, quarum
risui opportuna quodammodo erat vita et mores
in scenam produceret, haud spernendum mox
evasit novi imperii firmandi subsidium, quamvis
neque a Pericle ipso eam semper abstinuisse
invenimus. Tot vero tantisque meritis populum
sibi devinxerat callidus hic vir, ut, quae quosvis
ejus adversarios, quorum omnium apud populum
magna invidia erat, prosternerent prorsus sarca,
smi tela, nihil ad Ejus popularem auctoritatem
infringendam valerent. Tantum igitur ab hoc
ridendi genere supprimendo abfuit Pericles, ut
omni id ratione promovendum duceret. Quum
praeterea ita vulgo natura comparati sunt
hominum animi, ut de iis, qui virtutibus, divitiis vel
honoribus prae aliis eminent, lubenter aliquid
detractum videant, et ad eorum vitia detegenda
carpendaque admodum proclives sint, fieri non
potuit, quin levibus Atheniensibus, optimatum jam
metu laxatis, mire placeret hoc delectationis
genus, quod gratissimum simul et firmissimum ha-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun May 18 19:56:08 2025 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/plutos/0011.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free