- Project Runeberg -  Plutos : lust-spel /
16

(1834) [MARC] Author: Aristofanes Translator: Henrik Gerhard Lindgren
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Prolegomena

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

{་
16
minibus placet, agenda res et explicandus usus

est. Ad dramaticae artis inter Graecos initia
iterum adscendendum, et ex iis, quae supra
disputavimus, pauca repetenda. Ad carmina, quae ab
antiquissimis usque temporibus, quum festa
Dionyso agerentur, lecta ad id hominum turba (cho,
rus) canebat, additum a Thespide secutisque eum
choragis vidimus rude quoddam et inconditum
dramaticae artis genus, e quo, inventa ab
Æschylo dialogi arte, orta mox tragoedia. Quae
tamen, quum, ut omnia inter Graecos dramatica
spectacula, ad festa Dionyso praesertim sacra
eḍeretur, non potuit quin chorum, cujus religiosa ad
populum auctoritas erat, reciperet. Ita vero
choro usus est Eschylus, aliique post illum Tragici,
ut actionis repraesentandae eum participem
redderet, eaque ei carmina decantanda daret, quae
ad tragicos affectus spectatoribus commovendos
conducerent. Tragoediam subsecuta deinde,
nutata civitatis forma, lasciva comoedia, quae, si
quoque per liberi jam populi, priscarum
religionum facile obliviosi, licentiam licuisset, suas
chorum haud omittendi rationes habuit. Tragoediae
parodiam sistere suum duxit. Qui hoc vero fieri
posset, nisi ad ejus quoque exemplar pro externo
dramatis habitu se fideliter conformaret?
Receptus igitur in comoediam chorus, mutatus vero

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun May 18 19:56:08 2025 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/plutos/0020.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free