Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Prolegomena
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
17
usus. Quae canit in tragoedia chorus carmina ad
augenda aut temperanda spectantium in heroas,
inevitabili cum fato colluctantes, studia, eadem
ad se suamque fabulam spectatorum favori
commendandam, deprimendosque alios ejusdem
laudis aemulos, populumque meliora edocendum,
recitanda ei ridicule dat comicus scriptor. Hic
saltem in Aristophane nostro praecipuus chori usus
est. Ne tamen, quemadmodum in fabula ipsa,
ubi diversissima alia super alia congeruntur
jocorum argumenta, neque in choro sibi omnia
constarent, in grandisonas quoque deorum laudes
piasque invocationes, medios inter jocos, se chorus
saepe tragice convertit, tantumque, ut nostrum
fert judicium, abest, ut seria ita jocis miscendo,
comicum imminuat effectum, ut eundem haud
parum augere sit dicendus. Remittitur nimirum,
callido hoc poëtae invento, paullulum
spectatoribus risus, quo, redeuntibus in scenam actoribus,
’intensior post quietem possit revertere. Tantum
de choro Aristophanico. Id modo in eorum
gratiam addimus, qui ex allatis conjicere vellent,
actionis dramaticae expertem prorsus chorum
fuisse, eum, ab initio ad finem usque fabulae in sce
na permanentem, agentium dialogo sua quidem
nonnumquam de rebus personisque repraesentatis
judicia interposuisse, principales vero, de quibus
jam locuti sumus, ejus partes ad vacuam ab
acto-B.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>