- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
72

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

Fuit ergo prima hæc, quam unquam habuit Lapponia, litterarum
atque pietatis schola, in qua observamus, primum, curam ejus fuisse
commissam dicto Pastori Pithensi, Dn. Nicolao Andreæ, quod
colligitur ex antenominata dedicatione. Deinde ut successu
majore juventutis eruditio proficeret, negotium eidem datum ab ipso
Rege Gustavo Adolpho, ut libros ad hanc rem præcipue utiles ac
necessarios verteret in linguam Lapponum ex Suetico, quod testatur
ipse in prædicto loco, ubi ait: Majestas vestra per litteras injunxit
mih, ut ex verbo DEI, librisque veterum doctorum excerptum verterem
in sermonem Lapponicum, quod Lappis possit esse ad notitiam salutis
æterna, vitæque Christianæ informationem
. Nempe antea litterarum
atque scriptionis omnis rudes erant Lappi, libros sua lingua scriptos
habebant nullos. Tum primum factum, ut Lapponico sermone
aliquid comprehenderetur litteris. Fuitque illud, ut existimo,
liber Alphabetarius, qualis solet pueris dari, cum præcipuis
religionis Christianæ capitibus, decalogo videlicet, symbolo Apostolico,
Oratione Dominica, & similibus, à prædicto Nicolao Andreæ
concinnatus, de quo ipse: Igitur in honorem nominis divini, & salutem
propriam Lapponum, composui atque reformavi librum Alphabetarium,
cum solitis adjungi partibus ipsius
. Nisi quis ex eo, quod se
reformasse librum eum dicat (stelt och reformerat) colligat, jam ante
aliquem ejusmodi fuisse publicatum, cum nil reformari soleat, nisi
quod jam antea est formatum. Quanquam videatur ipse hoc fecisse,
librumqueque illum prius à se scriptum, denuo revocasse sub
incudem, & in eo emendasse, quæ respectu linguæ Lappicæ emendanda
videbantur. Certe primus ipse fuit, qui librum Ritualium Lapponico
sermone publicavit. Liber extat hodieque impressu Holmiæ,
apud Ignatium Meurer An. M DC XIX. cum ejusmodi
inscriptione. Een liiten saongebook, huruledes messan skall haollas,
læsas, eller siungas pao lappeske. Stælt och sammansat af Nicolao
Andreæ, Pastore in Pitha
. Hoc est: Libellus cantionum, quomodo fit
celebranda Missa, quomodo orandum cantandumve, sermone Lappico.
Factus & compositus à Nicolao Andreæ, Pastore in Pitha
. Et hi primi
libri, editi sermone Lapponico, ut ex eis elementa religionis

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0096.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free