Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
ut est auctor Olaus Magnus libro XVIII c. 12. Tranat, inquit, hæc
bestiola per omnes exiguo ligno, caudam habens pro velo expansam.
Licet autem pauci casu isto maneant reliqui, tamen cito genus
suum reparant, cum fœmellæ singulæ catulos edant quatuor, quinque,
imo plures. Samuel Rheen: Detta kioenet tillockas med hast,
tii een i korn hafver fiira, fem, eller sex unger i en boerd. Hoc est:
Genus hoc celerrime augetur; unus enim sciurus catulos edit quatuor,
quinque, vel sex, uno partu. Et hæ quidem feræ, quæ à Samuele
Rheen commemorantur. Præter ipsas sunt & aliæ in Lapponia,
quas dicto loco non recenset, quales primum sebellinæ.
Zabællos nominavit Olaus Magnus, de quorum pellibus Jonstonus in
Historia Animalium p.1. v. 6. præstantissimæ sunt pelles quas Tartari &
Lappones mittunt. Sane Zabellinis pellibus apud Lapponas uti
fœminas interdum, imprimis vero Sponsam armelinis & Zabellinis
pellibus ornari, etiam Olaus Magnus autor est lib. IV. c. 7. Est tamen
copia earum infrequens & prorsus rara ibi. Feram ipsam faciunt
nonnulli specie mustelæ, alii, & præsertim Scaliger, marduris. Et
profecto proxime accedunt ad mardures, sive corporis spectes
magnitudinem, sive formam cæteram. Color quanto ad piceum
venit propius, tanto habetur pretiosior. Inveniuntur tamen &
coloris albi sive candidi, quales Regibus nostris per legatos
Muscoviticos loco muneris singularis oblatas semel iterumque ipsi vidimus.
Quos jam olim sub mardurum alborum nomine intellexisse ac
indigitasse Adamus Bremensis in Scandinavia videtur. Etiam
hermelinos omisit, quod tamen genus Lapponibus præcipue debetur.
Pridem Jovius de ipsis: Candidissimas pelles, quas Armelinas
vocamus, cum varii generis mercimoniis permutant. Sunt autem
hermelini nihil aliud, quam mustelæ albæ, quarum cauda in mucronem
desinit nigerrimum. Observavit pridem Albertus Magnus, & ex eo
Jonstonus, qui sic habet, p. 15.3. Albertus de mustela candida scribens
dicit, Ermineum esse animal candidum fiquræ mustelarum, & in extremitate
cundæ nigerrimum. Vocat Ermineum, quod aliis est Armelinus,
vel Hermelinus, nec figura modo, sed natura sua tota mustela est.
Neque color obstat; talem enim accipit hybernis mensibus,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>