- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1863 /
11

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De Flocutiene C. Sellustii Crispi. "1

tates sibi non proposuerat ad tractandum, sed de Catiline conjuratione
quam verissime paucis exponere statuerat !).

Ad elocutionem vero Sallustii si animum attendimus, invenimus
jam antiquitus de ea ab aliis aliter fuisse judicatum. Exstiterunt enim
non solum ejus laudatores sed etiam multi qui eam vehementer vitu-
perarent. In numero autem vituperantium princeps fuit idem Lenzeus,
quem de vita Sallustii acerbissime judicasse supra commemoravimus,
neque de scriptis illius mitius fecit judicium; Sallustium enim ait scri-
plis monstrosum esse; praeterea priscorum Calonisque verborum ineru-
ditissimum furem ?). Idem fere refert Quintilianus 3) e cujusdam au-
ctoris epigrammate, in quo hec verba leguntur: Et verba antiqui mul-
tum furate Catonis, Crispe, Jugurthinae conditor historiae. Asinius
Pollio precipuus Sallustii obtrectator scripta ejus ut nimia priscorum
verborum affectatione oblita reprehendit +). A Gellio Sallustius novator
verborum appellatur 5), et apud Quintilianum legimus: er Graeco vero
translata vel Sallustii plurima, quale est: vulgus amat fieri’$). Brevi-
tatem orationis ejus laudat Quintilianus hoc modo: Est vero pulcherrima,
quum plura paucis complectitur; quale Sallustii est, ”Mithridates cor-
pore ingenti, perinde armatus”. Hoc male imitantes sequitur obscuri-
tas 7). Quare vitanda est etiam illa Sallustiana, quamgquam in ipso
virtutis locum obtinet, brevitas et abruptum sermonis genus, quod otio-
sum fortasse lectorem minus fallit, audtentem transvolat nec dum repe-
tatur exspectat 8); et neque illa Sallustiana brevitas, qua nihil apud
aures vacuas alque eruditas potest esse perfectius, apud occupatum va-
riis cogitationibus judicem et saepius ineruditum captanda nobis est ?9).
Omnino incorrupti judieii sunt hec Gellii verba: FElegantia, inquit,
orationis Sallustii verborumque fingendi et novandi studium cum multa

!) Cfr. Drumann. Gesch. Roms V p. 440 sqq — — ”Wer aber unver-
gängliches zu schaffen vermag, wie jener, der pflegt nicht zu beneiden, und
wäre der Staatsmann der Gegenstand der Eifersucht gewesen, so hätte Sal-
lust eher alles Andre als den ”catilinarischen Krieg” geschrieben, dessen
Titel schon an den Retter der Republik und an dessen Triumphe erinnerte,
wem er nicht etwa seine Selbstverherrlichung in jedem Worte entkräften
und also eine Streitschrift liefern wollte, welches augenscheinlich nicht der
Fall war”. — —

2) Sueton. illustr. Gramm. c. 15.

3) Instit. Orat. 8: 3, 29.

3) Sueton. 1. L c 10. Cfr. Sueton. de vita Augusti c. 86.

3) Noct. Attic. 1: 15. 6) Inst. Orat. 9: 3, 17.

1) L. 1. 8: 3, 82. 8) L. 1 4: 2, 45.

9) L. 1. 10: 1, 32. Cfr. ibid $ 102.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:23 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1863/0607.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free