Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
12 Nicolaus Östling.
prorsus invidia fuit multique non mediocri ingenio viri conati sunt re-
prehendere pleraque et obtrectare. In quibus plura inscite aut maligne
vellicant. Nonnulla tamen videri possunt non indigna reprehensione 1).
Ex recentioribus autem elocutionis Sallustian&e obtrectatores exsti-
terunt Handius et Grysarius ?), qui eum prestantissimis scriptoribus
adnumerari vetant, et Teuffelius !) qui vituperantia veterum testimonia
ita affert, ut cum iis videatur consentire. Behrius vero et Bernhar-
dyus, viri de literis Romanis optime meriti, ejus dicendi genus omninö
laudant.
Tria igitaor omnino sunt vitia, que intelligentes hujus rei existi-
matores in scriptis Sallustii sibi deprehendere videntur, primum quod
verborum priscorum fuerit amantior, deinde quod nimia in eo insit sen-
tentiarum brevitas atque obscuritas, tum quod ab usitato genere di-
cendi licentius omnino recesserit.
Quod ad primum illud attinet quum illa, que supra commemora-
vimus, veterum testimonia videmus, facile adduci possumus, ut creda-
mus Sallustii sermonem a rudi illo atque impolito vetustissima antiqui-
tatis dicendi genere plane non discrepare; quam rem aliquanto diligen-
tius scrutantes, etsi nonnulla quidem reperimus, ex quibus Sallustium
ab 2qualium sermone nonnihil recedere appareat, tamen facile videmus
orationem ejus, licet colorem quendam antique gravitatis prebeat, non
tantum redolere antiquitatem, quantum iniqui sermonis ejus vitupera-
tores contendunt. Negari quidem non potest studium quoddam serize
illius et sever& veterum orationis in eo deprehendi, neque id mirum
est: ei enim contemplanti presentem reipublice statum atque conside-
ranti mores civium magis magisque corruptos causam fuisse, cur civitas
ad interitum preceps iret, non potuit non animo obversari pristioum
illad tempus virtutis, continentie, fortitudinis exemplis insigne; id quod
satis ex eo apparet, quod in vitiis &equalium castigandis sepe comme-
morat majorum virtutes. Quum autem nemo ei videretur veriorem viri
Romani imaginem praebere quam M. Porcius Cato Censorius, quippe qui
non solum vita sed etiam scriptis quasi unicum esset exemplum antiquae
probitatis et fidei, illius admiratione et studio captus facile adductus
est, ut, quum res Romanas conscribendas suscepisset, tersam, ornatam,
mollem &qualium orationem tamquam testem morum corruptorum asper-
natus ab &etatis su& genere dicendi paulum recederet atque simplicita-
!) Noct. Att. 4: 15.
2) Hand. de Stilo Lat. p. 58. Grysar. Stili Lat. theor. I. p. 6.
3) Real Encyclopedie der class. Alterthumswissenschaft von Pauly und
Teuffel. VI p. 696 ff.
$) Beehr. 1 1. I. p. 77. Bernhard. 1. 1. p. 601, 604.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>