Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De Choöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 35
ut mortuus ad suam apud inferos perveniret auctoritatem atque am-
plitudinem, jam supra vidimus. His honoribus Agamemno antequam
auctus est nihil potuit nisi Clytemnestram malis insomniis terrere, et
filio se offerre, ut ad ulciscendaum eom adhortaretur. Auxilium suis
nullam prestare potuit tam contumeliosa morte affectus ac tam in-
honesto sepulero; quo in auxilio quantum et ad prosperum Orestis red-
itum poeta et ad vindictam feliciter peragendam positum esse vo-
luerit, quum ex universa fabule ratione tum ex precibus, quas inferis
adhibuit Orestes, ad tumulum patris quum advenisset, et ex preca-
tipne, qua usa Electra inferias patri effudit et ex lamentationibus illis
lugubribus in sepulero ab Oreste et Electra et choro in vicem factis
preclare intelligere possumus. Majorem enim primi, quod vocant, epi-
sodii partem, que dimidia prope pars est totius fabule, in benevo-
lentia et gratia inferorum ulturis concilianda versari videmus; que tra-
goedige constitutio valde erat reprehendenda, nisi e& ipse, que ibi
aguntur, res quam maxime ad rei exitum pertinerent. Quamobrem ii
non sunt audiendi, qui dicunt nihil in hac fabule parte agi!). Quid
oj napaysröusvos xai Iavuciblovas, os ovdt iucätrsorv ärsilngas nivdiuov ovdi sxvrg
Tuva Rpocjyayes hå deganasvissv duopgiar xai alvar.
!) F. C. Petersenius (de Aeschyli vita et fabulis p. 184) hec scribit: ”in plus
quam dimidia Choöphororum parte nihil prorsus agitur: sed cantibus ac colloquiis
choreutarum ad rerum postea gerendarum intelligentiam nostri animi preparantur.”
At his cantibus et colloguiis non modo pr¶ntur spectatoraom animi, sed susci-
pitar ipsa etiam fabuls actio ac promovetur aliquantum. De lamentationibus a fra-
tribus in tumulo patris choro adjuvante factis Rapp (Gesch. d. griech. Schauspiels
p 32) ita dicit: "Diese lyrische Partie fällt mehrere handert Verse und ist der
eigentlich dramatische Fehler di Stäcks-” et (p. 34) ”Nachdem Orest erkannt ist und
seine Sendung durch den Gott angeköndigt, so war zunächst kein dramatisches
Motiv bis zur Ausföbrung mehr öbrig. –- Dieser zweite Theil des Stöcks ist
also dramatisch betrachtet ein Fehbler, und ein langer Fehler.” Quid? si anxilio
patris Öresti opus erat ad imnmanes illas poenas a matre repetendas, num quid pec-
cavit Åeschylus, quod liberos id, ut fieri oportebat, impetrantes induxit. Hc num
parom justa fuit causa, cur Orestes non statim post agnitionem in regiam ad rem
peragendam ingredi fingeretur. G. Hermannus (Opusc. Vol. II. p. 311) dicit Choö-
phoros eam esse fabulam, in qua actionis non multum – sed de scena tanta tam-
que admirabilis cantionum varietas – ut tota fabula lyricam indolem spiret cantus-
que in ea primarium locum teneant; et (p. 312) non tam id egisse poetam ut ac-
tionem aliquam strenue explicare, quam ut, queque actio esset, ea melicis carmini-
bus aptam preberet materiam. Hec nescio an Hermannus fuerit numquam dicturus,
Disi in eam incidisset opinionem, ”primam semper trilogia fabulam mentis potissimum
atque animi oblectationi actione gravi plene atque explicate ad finem perducenda in-
servire; secundam canticorum modulatione ac multiplici varietate aures permulcere;
tertiam denique oculos novo atque insolenti spectaculo percellere ac retinere”; qua
de trilogin compositione viz jam quisquam ei, opinor, assentiri voluerit? Quid
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>