- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
36

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

36 Joh. Johansson.

enim? Primum tum nihil agitur, quum inferias Electra fert mortuo?
Quibus latis ex opinione Grecorum opus erat, ut auctoritas Aga-
memnoni sua apud inferos restitueretur, quam nisi haberet, neque ipse
opem liberis ferre poterat neque a diis inferis eam impetrare, quippe
qui non vere suum eum putarent. Deinde tum nihil, quum chorus
neniam, lamentationis plenam, instituit? Qua ad inferias accipiendas
Agamemno et ad preces Electr&e audiendas excitatus est!). Neque
vero continuo non eo comprobatur, inferias factas et preces non fru-
stra fuisse, sed ad rem agendam magnam habuisse vim, quod statim
postea primum, cincinno in sepulero invento et vestigiis conspectis, magna
Electr& spes reditus Orestis injicitur, deinde exspectatissimus ille se
ipse offert sorori salvus atque incolumis. At enim jam ante inferias
peractas redux Orestes fuit. Certe, sed multo meliore eum fuisse
conditione, postquam sororem convenisset, quam qua fuisset, quum ad
tomulam primum accederet, quis est, quin videat? Cum Pylade solo
post multorum annorum absentiam in patriam redierat, ut opulentissi-
mos homines, regem et reginam, opibus valentes armatisque stipatos,
peteret, nescius, quo in se animo cives, quo in hostes suos essent
affecti. Nihil igitur mirum, si dubius tum erat, an res sibi suscepta
non succederet. Spe tamen atque animo primus statim eum sororis
aspectus implevit; qui animus summopere augebatur, quum ex parodo
chori atque ex colloquiis, ab Electra et choro inter se habitis, au-
diret, qui esset status rerum Argivorum, quos quum in dominantes
tum in se animos non modo chorus et Electra, verum etiam cives ha-
berent. Audivit dominos terr&e nihil auctoritate apud cives valere;
audivit choro persuasissimum esse, necem, Agamemnoni illatam, nisi

enim? Pauciorane carmina Agamemnonis sunt aut breviora, quam Choöphororum?
Immo vero et longiora sunt neque vero pauciora. Quid? Agamemnonem, quum
victor curru triumphali vectus, insignibus victorie ac spoliis ornatus, captivis Tro-
Janis, in iisque Cassandra, comitantibus, conspiceretur prodiens in scenam, nonne
preclarum spectaculum prebuisse censemus? Hac de re Rapp 1.1 p. 26 dicit: Jezt
erfolgt der theatraliseche Glanzmoment, wo Agamemnon an der Spitze seines Heeres,
auf dem Triomphwagen mit der kriegsgefangenen Cassandra in die Vaterburg einzieht
und vom Chor als Volk feierlich begriszt wird. Diese Partie macht uns einen Opern-
effect, weil wir sie so zu seben gewohnt sind, eine glänzende Repräsentazion soll
es ausdräöcken. – Et Choöphororum scen&e apparatus nonne ad oculos spectatorum
retinendos accommodatissimus erat? Ubi in scena conspiciebatur sepulerum, quo pri-
mum Orestes filius, supplicis habitu instructus, venit, et patri mortuo, cincinnum
sacrificans, preces adhibuit, deinde Electra filia, veste lugubri induta, prosequente
choro virginum, signis omnibus doloris ac luctus conspicuarum sacraque portantium,
accessit et inferias attulit supplici pro reditu fratris usa precatione.
!) De more mortuos excitandi cfr. annot. 2. p. 24.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:52 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0294.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free