- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
37

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De Choöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 37

nece interfectorum expiari non posse; audivit non modo Electram s0-
rorem, sed etiam chorum servarum, inferie quum mortuo ferrentur,
omnibus precibus orare inferos et obsecrari, ut se salvum in patriam
reducerent ad ultionem petendam patriumque regnum recuperandum.
Atque ex primis jam verbis, que ad sororem Orestes fecit, satis ap-
paret, id ipsum ei esse documento preces, diis adhibitas, benigne au-
ditas esse, quod feliciter esset redux e sententiaque eum soror conve-
niret. Quamobrem is, quum chorus ei et Electre, letitia reditus ex-
sultantibus ac deorum implorantibus auxilium ad ultionem perficiendam ,
suaderet, ut cautiores essent, ne quid dominantes comperirent, dixit se
Apollini confidere, qui illud se periculum patris ulciscendi subire jus-
sisset; quin etiam predicavit sibi poenas, etiamsi oraculo Apollinis
non confideret, a parricidis esse repetendas, propterea quod preter jus-
sum dei dolor, ex nece patris captus, et injuria accepta ad ulciscen-
dum a&digeret. Usque eo animum Orestes ceperat, ut paratissimus es-
set ad supplicium de scelestis sumendum, quorum utrumque mulierum
loco haberet. Que chorus quum audivisset eum confirmavit easdem
fere sententias pronuntiando, quibus antea Electr& suaserat, ut in
suum suorumque amicorum usum inferias converteret. Lamentationi-
bus deinde illis, quibus frater et soror, tumulo patris insidentes alter-
nisque canentes, et patris et suam domusque patrie miserrimam sortem
complorant, a diis et inferis et superis poenas interfectoribus justas pre-
cantur, patrem denique multis et supplicibus verbis obtestantur, ut, igno-
miniose mortis memor, et ipse sibi adversus inimicos subveniat et ju-
stitiam in domo recuperanda sociam emittat, his igitur plangoribus
sua chorus interponit verba atque preces, quibus lamentantes ac moe-
rore afflictos consolatur et ad spem melioris fortun&e erigit, dubitantes
et animi suspensos excitat ad agendum atque inflammat, quum de po-
tentia ac voluntate et deorum et occisi patris monet, qui ad ulciscen-
dum adjutores sint, quumque liberorum trucidati esse docet, jus vio-
latum et domus patrige salutem restituere; quod ipsum a nullo nisi ab
ig effici posset. Et quemadmodum in tota liberorum lamentatione,
ubi Agamemnonis ejusque domus calamitas ante oculos ponitur ac vin-
dicte omnes rationes perpenduntur, et justitiam ulciscendi Oresti pro-
bare studet, quamquam in matrem esset agendum, et spem ei victo-
rig consequend&e ostendit, quippe quod leges diving numquam irritse
fierent, ita, honore, quem decnit, lamentorum quum mortuus esset af-
fectus et numina ultricia essent omnia invocata, manes denique occisi
votis etiam nuncupatis ad subveniendum excitati, Orestem ad captum
uvlciscendi consilium peragendum cohortatur. Quserentique, qua re
ducta et quid spectans inferias mortuo misisset mater, chorus et pia-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:52 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0295.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free