- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
38

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

38 Joh. Johansson.

ecalum somnii, quo maxime horrendo usa esset, iis factam eam vo-
lvisse respondet et visum somnii, quale fuisset probe tenens, quippe
qui presens adfuisset, exponit. Quod Orestes quum comperisset omen
accepit et pro documento habuit certissimo, patrem fusum velle san-
guinem matris seseque eum esse, qui draconis instar id facere deberet.
Ac sicut antea, inferiis perfectis, eo, quod sororem tam feliciter et
opportune convenerat, comprobari existimavit, sacrificium a mortuo
benigne acceptum precesque Electre&e auditas fuisse, sic somnium Cly-
temnestre, lamentationibus rite factis et manibus mortui invocatis,
sibi cognitum maximo esse duxit argumento, illa, que implorassent,
audita ab inferig esse. Sic demum instructum non modo consilio A-
pollinis, qui Jovis erat interpres, sed patris etiam auctoritate, quae
honoribus inferiarum et lamentationum oblatis restituta erat, Aeschylus
voluit Orestem tantam rem suscipere tamque immanem. Talem vim
voluit Agamemnonem ad rem agendam habere. Ex quo intelligi
potest, cur magna primi episodii pars in canticis versetur ac precibus
et quam non vera sit eorum sententia, qui dicunt nihil fere in ea agi.
Immo vero permultum hujus tragoedie actionis hac parte continetur.
An censemus nihil ad ultionem Agamemnonis id pertinuisse, quod,
quam apud inferos auctoritatem habuisset, nisi tam turpi morte occu-
buisset, illa ei restituta est: qua auctoritate ita statim ÅAgamemno
usus est, ut, interfectoribus insciis, Orestes feliciter suis redderetur;
nihil id actionis fuisse, quod talem sibi vindex conciliavit socium, quo
secundum deos nemo potentior fuit? — Ad hanc autem actionem
efficiendam quantum agentes adjuverit chorus ex iis, qu& disputata
sunt, facillime videri potest. Ejus consilio Electra pro se et Oreste
patri sacrificavit, non pro matre: quod si fecisset, iram, qua in ma-
trem incensus pater erat, in se quoque convertisset; is sacrificium illud
Electr&e cantione funebri, lamentis et precibus referta, prosecutus est,
quibus mortuo supplicavit, ut vindicem et domus liberatorem mitteret;
is initium fecit juris restitutionem poscendi et male parricidis precandi,
fratresque deinde hac in re cum lamentatione versantes adjuvit. Ad
quas chori partes sustinendas aptissim& fuerunt virgines Choöphororum.
Amicissime erant Electr&, dominantibus autem propter injurias ac-
ceptas inimicissim&e; ingenuum habebant animum ac liberalem, quam-
quam servili conditiope utebantur, quippe qua nobili loco nate et li-
beraliter educatz essent!); domus Agamemnonie erant, cujus salus

!) Quod poete tragici ex liberis plerumque hominibus composuerunt choros, id
quidem gravitati tragoedie maxime consentaneum erat; non tam severe tamen id
tenuerunt, ut, si argumentum fabuls postularet, exceptionem gaon darent. Docu-
mento est hec ipsa tragoedia, que ex Aescbyleis, qua quidem exstent, sola est,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:52 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0296.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free