- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
40

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

40 Joh. Johansson,

rant, quorum maximam culpam, ut bellum Troicum posset gerere, sibi
contraxerat, sic hujus tragoedie chorum ex iis constare personis,
que et quasi monumenta essent illius belli, quod tantum in fortuna
domus Atridarum habuisset momenti, et presentes facinori illi, a Cly-
temnestra commisso, adfuissent, quod Oresti erat ulciscendum. Neque
vero vaticinationi Cassandre, qua se inultam non esse futuram pree-
dixit, accommodatissimum non erat, que ejusdem, atque illa, erant
civitatis captivitatisque socie, vindicte eas Clytemnestre interesse et
vindices consilio suo adjuvare. Que omnia quum ita sint, patet Åe-
schylum in choro Choöphororum constituendo quum totius trilogie ra-
tionem tum hujus fabule argumentum diligentissime respexisse neque
immerito e choro totam hanc tragoediam nomen invenisse.

Jam somnium Clytemnestre utrum Aeschylus invenerit, an me-
moria traditum receperit et ad rationem fabul&e accommodaverit, haud
alienum videtur cognoscere. Åc primum quidem somniis ut Greci plu-
rimum tribuerunt, ita tragici sepenumero poete&e, ut futura significa-
rent, illos, quorum res erant agend&e, in fabularum initio ejusmodi
usos finxerunt. Ut in Persis Aeschyli Atossa, mater Xerxis, nocte,
antequam de clade Persarum apud Salamina allatum est, somnium
habuisse fingitur, quo exterrita in bellum profectis magnopere metue-
ret; ut hac in fabula Clytemnestre per quietem species draconis ob-
jecta est; ut in Electra Sophoclis Clytemnestra alio usa somnio indu-
citur; ut in Hecuba Euripidis Hecuba dormiens cervam e sinu gre-
mioque suo abstractam a lupo laniari vidit et manes Achillis, e tu-
malo evadentes, virginem sibi Trojanam muneri poscere, quibus visis
somniorum et nex Polydori filii presignificata est et immolatio Polyxense
filie; ut Iphigenia Taurica, brevi ante quam fratrem Orestem conve-
nit, de domo patria somniavit. Hoc vero somnium Clytemnestre de-
scriptum jam videmus apud Stesichorum, quem poemate melico, quod
Orestiam inscripsit, res ad domum Atridarum pertinentes celebravisse
et paucissima quedam, que ex eo restant, ostendunt et scriptores ve-
teres testantur!). Is autem utrum ipse somnium invenerit, an a Xantho,

3) Dispersa illius Orestie Stesichori fragmenta investigavit Hartungus et unum
in loeum collegit (Die Griech. Lyriker. V. p. 167). Athengus (Lib. 12. sect. 6)
narrat Stesichorum quum multa a Xantho, qui antiquior esset poeta melicus, scripta
tom Orestiam, quam inscripsisset, immutavisse, et scholiastes Aristophanis ad Pac. v.
797 dicit: form di napå vå Erygsycgov ix täs Opearsias, verba aliquot afferens.
Stesichori de somnio Clytemnestra locum nobis servavit Plutarchus, qui hec (de
sera num. vind. c. 10) scripta reliquit: T& då dedxwv idöxnyss uelsiv ripa Pspoo-
twuÉvos äxpov’ ix I äga tob Pucilsis Ilucdsvidas iqårn, ubi vox Ilswcderidac
Orestem significat, non Agamemnonem, ut quidam docuerunt.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:52 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0298.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free