- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
114

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

114 Joh. Johansson.

ita ex insidiis ultor sceleratis erumperet; quem jam deorum patriorum
fidem implorare videmus, de justitia propositi sui prorsus nihil dubi-
tantem; qui denique ne tum quidem, quum complexu sororis carissime
teneretur, propositi immemor erat, sed gaudentem sororem jubet, gau-
dio moderantem atque orationi, de iis se docere, que ad consilium con-
sequendum idonea essent. At enim hanc mentem dedit ei Apollo. Non
est ita. Statutum enim cum animo ac deliberatum Orestes habuit c&e-
dem paternam ulcisci, hoc vero quonaim modo optime fieret, id Apolli-
nem consuluit. Qui quum preciperet, cedes insidiosa ut insidiosa cxde
compensaretur, probavit ille quidem propositum Orestis animumque ejus
magnopere confirmavit. Quod quamvis ad rei exitum magni fuerit mo-
menti, nullo pacto tamen potest ita accipi, ut Orestes suo non utens
arbitrio nihil nisi jussaum Apollinis confecerit. Quod si recte statuimus,
sua sponte Örestem et voluntate rem suscepisse, apparet ne eorum qui-
dem sententiam esse veram, qui tamquam instrumentum fato constitu-
tum eum existimave:int. Quid ergo? Tu hoc existimas, dicet fortasse
quispiam, nihil FElectram, nihil psedagogum apud ÖOrestem potuisse?
Ego vero id non existimo, ut e superiore mea disputatione satis, opi-
nor, patet; nego tamen etiam atque etiam auctoritatem eorum tantum
apud eum valuisse, ut ad eam, quam suscepit, actionem eå, vellet nol-
let, impelleretar.

Neque vero negari potest, qnuin multo minus Sophocles opere in
Orestis, quam in Electre moribus describendis collocaverit. Cujus rei
causam apparet eam fuisse, quod ad FElectram precipue, cui primas
detulit, animos audientium attentos voluerit in eaque potius, quam in
Oreste, vim tragicam cerni. In varios igitur illam et diversos status
revocatam varieque affectam ante oculos proposuit spectandam, hunce
non item. Eo, quo intendit, hic nulla re neque tentatus nec impeditus
pervenit, contra illa magis magisque afflictis rebus et ad extremum
prope desperatis spectatur. Quo fit, ut immobiles videantur mores O-
restis et, ut ita dicam, statarii, contra Electr&e. Quasi perfecti illi
inde ab initio fabule videntur, hi magis semper, fabula progrediente,
conformari atqne excoli. Quo tamen dictum nolo, heesitantem initio ac
dubiam de officio suo Electram fuisse ab eaque eam dubitatione ad
constantiam pedetentim revocatam esse. Immo e prima jam oratione
ejus videmus statutum eam habuisse ac deliberatum prius numquam ac-
quiescere, quam parricide cedis patern&e dedissent poenas, quas re-
petere suum esse et fratrig persuasum habuit. Qua de sententia nulla
eam re deduci potuisse multis modis in fabula demonstratur. Quam-
obrem falso nuntio decepta quum fratrem pro mortuo haberet, non du-
bitavit, quin per se ipsa parricidas ulcisceretur oporteret. Hoc pro-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:52 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0372.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free