Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De Choöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 115
fecto, si quiequam, tragicum est, in eum locum adductam fuisse filiam,
ut non modo cupiditatum ardore abripiatur, sed etiam conscientia sua
ac religione sibi impositum judicet, ut omnem in matrem abjiciat pie-
tatem ipsamque mortem ei inferat. Quam rem spectantium nemo sum-
mo metu et misericordia non vehementissime commoveri potuit, quod
intelligerent vitam hominum ita esse comparatam, ut vel ii, qui animi
magnitudine excellerent et probitati quam maxime studerent, tamen,
que esset manca rerum humanarum ratio, gravissime peccarent. Neque
enim potuit quemquam fugere, quin Electra et Orestes, quamquam pia
in patrem mente ducti matrem ulciscebantur, jura materna tamen vio-
larent!). Quid igitor? Sophoclem unum id preteriit? Minime. Et ip-
sum putamus id perpulchre intellexisse et spectatores omnes ita sentire
voluisse. Electram vero et Orestem tanto voluit dolore commotos, tanto
studio uleiscendi incensos, tanta propter acceptas injurias iracundia in-
flammatos, tanto denique animi ardore cupiditatumque impetu elatos,
nihil ut, matri quid deberent, memores essent. Quod imprimis in E-
lectra, ut quam auctorem rei gerende esse fingeret, planum reddere
studuit. Tam in patrem eam pietate impletam, tam amore in fratrem
captam, tam ulciscendi cupiditate tentam fecit, ut horum animi studio-
rum tota esset. FHeec sanctissima officia duxit, in hec tota quasi abiit,
cetera omnia nullo in numero putavit. Que quum ita sint, apparet, cur
numquam de jure, quod matris esset, cogitaverit, numquam de suo ip-
sius dubitaverit, numquam denique a matricidio abhorruerit. Hoc est,
quamobrem mores Electre duriores videantur et quasi ferrei. Quod tamen
est intelligendum non in Electram solam incidere, sed in omnes fere
personas fabularuim Sophoclearum principes. Talis est Antigona, talis
Ajas, talis Philoctetes, alii. Suum cuique studium velut dominus plane
imperat. In hoc uno positum est, quales sint cujusque mores. Hujus-
modi hominum mores exprimentem consentaneum erat Sophoclem ma-
tricidas neque ante c&edem hesitantes nec post eam a furiis agitatos
fecisse. Sed jam dudom vereor, ne nimins in hac disputatione videar.
Verum et ipsa res me traxit et spes ea, que me tenuit, fore, ut pla-
num facerem, quamobrem Sophocles multis iisque gravissimis rebus ab
Aeschylo recederet imprimisque eo, quod matricidam Orestem furias
persequentes non induceret: quam rem permultis poesis tragice Graeco-
rom existimatoribus videmus offensioni fuisse. Restat, ut de Euripide
easdem res, quas in Choöphoris Aeschylus et in Electra Sophocles pro-
posuerant, tractante dicendum esse videatur.
!) Ehlinger. 1.1. p. 19 scribit: quis est, qui Electre quamvis integerrima sit
et piissima peccatum aliquid adherere neget”
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>