Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
116 Joh. Johansson.
De Flectra Euripidig.
Fabula Orestea familiarior erat Grxcis et ad proponendum magis
idonea, quam ut Euripides eam non tractaret. Qua in re quamquam
ita Sophoclem imitatus est, ut primariam Electr& personam imponeret
tragoediamque suam inscriberet Electram, longe aliam tamen rationem
secutus est, quam qua in sua fabula ejusdem nominis componenda u-
sum esse Sophoclem vidimus. Neque vero ab Aeschyli ratione, ad
quem tamen propius accedebat, quam ad Sophoclem, cujusque multa
inventa in suam rem convertebat, non longe recessit. Quod nihil est,
cur miremur. Primum enim ipsa rei natura id ferebat, ut, quim poeta
tragicus ad ejusmodi res tractandas se applicaret, que antea jam ah
aliquo poeta certo quodam modo essent proposite, id quod propter pau-
citatem earum domorum, quarum fata idonea essent, que tragici imi-
tarentur, sepenumero optimo jure factum esse Aristoteles affirmat, ut
in iis rebus, si acta agere noluit, aliter ei esset versandum. Jam vero
patet alias etiam multas fuisse res, quibus efficeretur, ut, qui idem ar-
gumentum, atque antea alii, tractavit, neque posset neque vellet ad
eandem prorsus rationem, ac priores, res, quze essent proponende, diri-
gere. Quo sunt referenda mutata tempora in iisque posita diversa ho-
minum judicia, que ut ceteris artibus, ita poesi tragice alia alium co-
lorem, alium stilum afferebant. Eo etiam pertinent uniuscojusque in-
geniom ac mores, que qualia sint, quamvis in temporum moribus po-
situm esse appareat, suam tamen quisque proprietatem habet, ut vetera
alii mordicus teneant, alii nova cupide complectantur: que proprietas
fieri non potest, quin in operibus eorum conspiciatur. Hujus rei illu-
strissima exempla sunt Sophocles et Euripides. Qui clarissimi poetse
tragici, quamquam g&quales fere fuerunt (quindecim annis Sophoclem
ante Euripidem natum esse, sed aliquot mensibus post eum diem su-
premum obiisse ex Apollodori et Suid&e testimonio apparel!) quam-
quam igitur non ita multum Sophocles Euripidi antecessit, maxime ta-
men diversam in tragoediis suis componendis rationem inierunt. 5So-
phocles vestigiis Aeschyli ingressus?) artem, quam tanta cum laude ex
exiguis ille initiis excoluerat, ad perfectionem absolutionemque perduxit.
Ut Homerus in poesi epica, ut Pindarus in lyricis, sic Sophocles in
!) Diodor. Sicul. 13. 103; Suidas s. v. Foqoxlys.
?) Quod auctor vite Sophoclis diserte tradidit, Sophoclem Aeschyli discipulum
fuisse, id sine idonea causa nonnallos impugnasse demonstrat F. Schultzin< (de
vita Sophoclis pp. 29 sqq.).
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>