- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
126

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

126 Joh. Johansson.

elem, primariam personpgin Electre imposuisse. Sed ut miserise illies,
qua oppressam quum Aeschylus tum Sophocles eam finxerat, magnitu-
dinem augeret et quasi camulum afferret, e domo patria eam fecit ex-
pulsam et agricole cuidam Mycenensi, nobili illi quidem, sed perpau-
peri, in matrimonium datam. Quas nuptias Aegisthum, quum per Cly-
temnestram, quominus eam occideret, impediretur, conciliasse voluit,
ne quis auctoritate atque opibus florens vir ex ea liberos susciperet ne-
cis avite ultores. Orestes autem neque a matre ut apud Aeschylam
ad Strophium Phocensem missus nec a sorore sua e manibus parrici-
darom ereptus ut apud Sophoclem, sed a patris psedagogo sene surrep-
tus Aegistho eum ioterfecturo fingitur. Qui senex puerulum et ipse
quidem, ut padagogus Sophocleus, in Phocidem ad Strophium deducit,
sed, quum ille eum Electre rogatu patris ultorem ibi educaret, hic do-
mum revertitur, unde expulsus apud flumen Tanum in confinio Argoli-
dis Laconiceque vitam pastoralem degit. Quodque commereium Elec-
tre Sophoclee com fratre erat, id Euripides sublatom voluit. Nihil
Electra, quomodo cum Oreste ageretur, cognitum habuit, nihil nisi per
rumores de Electra Orestes. Dubia igitur, utrum frater mortuus esset
an vitam misere ageret, Electra Euripidea vilem casam in agello habi-
tavit ab urbe remoto, qui cultus a marito satis fructus tulit ad vitam
utriosque tolerabiliter sustentandam. Quo loco constituta perexiguam
habuit spem salutis in fratre positam, quodque ei unum aliquid solatii
attulit, conditionis su&e ipsius humilitatem fratrisque extorris fortunam
atque inultam patris mortem cum diis quotidie vehementer questa est
et logubri lamentatione fletuque comploravit. Ac negotia parum regalia
haud invita suscepit quum vite necessitate coacta, tum ut diis osten-
deret, quam impie scelerateque fecissent parricide. Non modo vestimenta
sibi ipsa conficiebat, quod nisi fecisset, fuisset nuda, sed aquam etiam
e flumine ferebat, ut conjugis labores levaret. He&ec mala a parricidis
illata quamvis indigne pateretur, nihil tamen ipsa cogitavit, poenas
ab illis neque ab Aegistho nec a matre repetere conari, sed in querelis
fortung sue suorumque perpetuis acquievit. Ex quibus jam rebus ap-
paret Euripidem tantum, quantum Sophoclem, animi presentie atque
fortitudinis Electr& tribuere noluisse. Odium autem magis inveteratum
et dolum multo miajorem videbimus eum, quam Sophoclem, ei addidisse.
Verum illa mox: nunc de prologo, quid dicendum esse videatur, dis-
putemus.

Initium igitur prologi facit Mycenensis ille nobilis, qui jussu Åe-
gisthi Electram in matrimonio habuit. Primo ille mane ante casam
suam rusticanam procedit et secum ipse loquens commemorat Agamem-
ponis res quum secundas tum adversas domusque ejus quo loco esset,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:52 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0384.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free