Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De Choäöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 127
Regnum ait et reginam esse Aegisthi, Orestem filium extorrem propo-
sitamque ab Aegistho necis ejus mercedem, Electram filiam, cujus mor-
tem ab Aegistho paratam mater impedisset, nuptum sibi datam, homini
pauperi et ejusmodi nuptiis indignissimo. A quo tamen eam necdum
attrectatam esse neque umquam attrectatum iri, quippe quum probior
esset, quam ut virginitatem filie violaret clarissimi regis. Hec agri-
cole oratio, si diligentius considerata erit, negari vix poterit, quin ita
sit comparata, ut, cujus in magnam vitii vituperationem prologi Euripi-
dei spe sunt universi minus recte adducti, eo hujus tamenr tragoedie
prologus nonnibil laborare haud injuria dici possit.
Constat jam Aristophanem!) in prologis Euripideis reprehendisse,
quod eadem semper recurrenti ratione omnes essent compositi. Cujus
rationis gsequabilitatem et eandem semper similitudinem non modo in
numeris, sed etiam in verbis sententiisque conspicuam tantam fuaisse
adeoque nulla arte com cetera tragoedia cohesisse, que prologis conti-
nerentur, ut in locum eorum exituum, quibus versus illorum concelusi
essent, alius quivis sepennomero seque apte substitui posset, compluribus
exemplis osterdit. Quibus exemplis egregiaque illa formula: Aqxvd:ov
årcAedev , quam parti priori complurium versuum e prologis Euripideis
sumptorum adjunxit, illnd quoque in Euripide notatum voluit, quod ni-
mia verborum non modo copia, verum etiam pompa abundaret, qua
frustra gravitatem quandam affectaret atque magnificentiam. Et quam-
quam quidem ex iis tragoediis, que non optime erant composite, ex-
empla illa consilio convenienter ab Aristophane sumpta esse existima-
mus in iisque que vitia vere notavit quamquam facile concedimus mi-
nime in omnes convenire, magnopere tamen veremur, ne animi ingenii-
que vires ii perdant, qui ut omnia ab Aristophane Euripidi illata cri-
mina corrupte artis, ita hoc propulsare atque dissolvere student. Quse
faerit causa, quamobrem a ratione Aeschyli et Sophoclis discederet
Euripides, non dubitamus, quin satis probabiliter indagari et expediri
possit, sed hoc longe aliud esse atque comprobare, nihil eum in arte
tragica peccavisse, quis est quin intelligat? Hermannus, doctissimus
vir, Enuripidem dicit 2) necessitate quadam coactum esse, ut tragoediis
!) Ran. 1200 — 1248.
2) In prefat. prime edit. Sophoclis Electre Hermannus hoc scriptum reliquit:
Hinc illa necessitas prologos scribendi: quibus antiquior tragoedia facile carebat,
quum quid visuri essent spectatores, notum iis esset; recentior autem carere non
potuit, quia exhaustis tractandi cujusque argumenti modis, nova quedam et a com-
muni traditione recedentia comminiscenda erant, que nisi ante indicata spectatori-
bus fuissent, non modo deceptam exspectationem suam vidissent, sed sxepe ne ine
telligere quidem, quid sibi vellent actores, potuissent.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>