- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
128

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

128 Joh. Johansson.

suis prologos prseponeret, propterea quod, quse spectatoribus ante ocnlos
proponeret, a vulgatis et ore hominum propagatis longe recederent nar-
rationibus; quod quoniam priorum tragoedie non accidisset, prologis fa-
cile carere potuisse. Eandemque fere sententiam Scblegelius!) habnit
de causa, qua ductus Euripides prologos suos scriberet. Neque vero
Valdestadius ?) aliique 3) opinioni illi non videntur assensi esse. Quid
igitaor? Aeschyli et Sophoclis tragoediis prologos defuisse putabimus?
Minime. Nisi forte Aristotelis aliorumque veteram scriptorum auctori-
tatem repudiabimus, qui ita definiunt, ut prologus sit integra tragoedise
pars, que est ante chori parodum, qua argumentum exponitur’). Di-
cet aliquis: quid? tu putas Persarum etiam et Supplicum fabulas Ae-
schyleas ejusmodi prologis instructas esse? Fateor eas ita exceptionem
quodammodo facere, ut in iis Aeschylus choro parodum canenti expo-
sitionem etiam rerum faciendam imposuerit. Quod, quo plus Aeschy-
luin , quam ceteros tragicos, choro tribuisse constat, eo minus est mi-
randum. AÅtque ut ad Euripidem redeam, is num narrationes memoria
proditas tam valde in omnibus suis tragoediis commutavit, ut ad re-
ram agendarum intelligentiam magis ei, quam prioribus tragicis, neces-
sarii essent prologi? Hoc de omnibus confirmare difficile videtur. Jam
vero si id Euripidem commovit, ut novwn prologorum genus inveniret,
quod magis, quam priores, domesticas mutavit narrationes, oportebat
eum, quo plus commutaret, eo certius genere illo uti apparere. Quod
tamen non ita est. Quod vero dixerunt nonnulli5), Euripidem ideo,

!) In Vorlesungen äb. dram. Kunst u. Litt. I. p. 142 Schlegelius ita disputat: Da
Euripides oft alles bisher Bekannte und Gewohnte umstiess, so wurden ihm dadurch
die Prologe nothwendig, worin cr die Lage der Sache nach seiner Annahme meldet
und den Verlauf ankäöndigt.

2) Eiehstadins in libr. de Dramate Gr&c. comico-satyrico p. 82 ita scribit: re-
periuntur tragoedise, in quibus dempto prologo expositio dramatica argumenti ne sa-
tis quidem dilucide et apte ad communem intelligentiam explicari possit.

3) C. Rosenbergius in Elektra, eine Tragödie des Sophokles p. 99 ita disserit:
um den Zuchauer, der nur mit der berkömmlichen Tradition der Mythen bekannt
war, auf einen andern Standpunkt zu stellen und ihm das Verständniss von vorn
herein erleichtern, wurde er veranlasst, den Prolog einzuföhren, welcher der nö-
thigen historischen Notizen in einer Einleitung vorträgt.

3) Iors då noöloyos uiv utpos ölkorv roxymwdias To n00 to yopoi Rapédov Ari-
stotelis in art. poet. c. 12 est definitio, cui similis est Tzetzis: zpéloyos uir love
To ubyos xopoö tas eloddov Euripides autem Aristophanem, obscuritatem in pro-
logo Aeschyleo reprehendens, dixit: dågagis ydåg Ir iv Tj qodsn rör NOayudTU”,
unde apparet Aristophanem voluisse ty” godo rör Tpoayudtwr esse prologum.
Cfr. ann. 2 p. 15.

2) Ut Lessingins in Hamburger-Dramaturgie (Lessings Werke V. VIL p. 204
sqq. ed. Lachmann.) et Bodeus in Geschichte d. dr. Dichtkunst. V. I. p. 464,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:52 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0386.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free