Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De Choöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 133
Verum de hoc alias; nunc quomodo cetera Aeschyli et Sophoclis in-
venta in prologo Euripides adhibnerit, videamus.
Orestes igitur in patriam redux ut apud Aeschylum et Sophoclem ,
ita apud Euripidem ad sepulerum patris primum se conferens sacra fa-
cit. Aeschylus autem quum in his sacris plurimum posuisset vehemen-
tissimeque ea ad rem agendam pertinere voluisset, quippe quibus auxi-
lium patris deorumque inferorum sibi Orestes impetraret, itemque So-
phocles tantum iis tribuisset, ut Apollinis oraculo jussa vellet, alia nulla
de causa videtur Euripides Orestem in sepulero patris eadem illa sacri-
ficia offerre voluisse, nisi ut occasio sibi daretur in Choöpboris Aeschy-
leis rationem eam reprehendendi, qua Electra fratrem agnoscere fingere-
tur. Que reprehensio qualis sit, mox videro. Sepulerum Agamemno-
nis in scena ipsa Aeschylus constituit, ut spectantibus significaret in
illo rem totam gerendam quasi verti; apud Sophoclem autem et Euri-
pidem conspicuum non est, sed ab urbe id non ita procul abfuisse e
sermonibus agentium apparet. Orestes, quem non modo Aeschylus, sed
etiam Sophocles, tumulo patris relicto, urbem patriam intrantem facit
et ad regiam, Aegistho absente, accedentem, apud Euripidem, cui pa-
rum probabile videbatur, domum parricidarum a satellitibus non magis
custoditam fuisse, quam ut peregrini nor dicam intromitterentur, sed
cedem dominorum facerent nullis impedientibus, a sepulero patrio non
ad urbem, que munitissima fingebatur, sed ad finem Argolidis se con-
fert, ubi sororem, quam audierit ibi habitare, se conventurum speret.
Que eum spes non fefellit. Vix sermonem cum Pylade ad finem adduxerat,
quum mulierem quandam, quam primo aspectu famulam esse arbitra-
tur, conspicit. Quo facto Orestes, ut apud Aeschylum ubi sororem
cum choro conspexit, cum Pylade nonnihil sesessit et e verbis adve-
nientis, quis illa esset, ut illic, ita hic cognovit. A flumine enim re-
diens vehementer Electra de immani sua miseria conquesta tristissimam
occisi patris sortem et miserrimam extorris fratris conditionem deplorat.
Ac vase aquario deposito lugubre de mortuo patre carmen canit cum
gemitu ac plangore. Quas querelas habens quum et se ipsam et pa-
trem et omnis su& suvorumque miserie auctores nominatim appellaret,
non erat difficile intellectu, quis illa esset. In quo animadverti potest
consuetudo Euripidis, qua solet in prologis personas inducere nomina-
tim, que sint, dicentes!), ut hoc loco Electra dicit: som Agamemno-
!) Cfr. Iphig. Taur., Bacch., Hippol., Hec., Hel., Phoeniss., Orest., Troad., Ion., Herc.
fur. De hac Euripidis consuetudine ita disserit Schlegelius in Vorles. öb. dr. Kunst
u. Litt. I. p. 142: Man möchte diese Weise mit den Zetteln aus dem Munde der Fi-
guren auf alten Gemälden vergleichen , welche sich nur bei grosser alterthämlicher
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>