- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
139

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De Choöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 139

lem esse putet, nihil fere fidei se adjungere addit. Hanc expositionem
rerum cum argumento fabul& non valde coherentium tempori parum
accommodatam esse apparet. Commotiore esse animo chorum oportet,
quam ut in rebus canendis versetur tam longe petitis. Neque vero su-
spicio ea, quam de fide fabule popularis profitetur, homini philoso-
phanti magis, quam virginibus non convenit. Narratio enim illa ore
hominum propagata, tametsi philosophi intelligentia probari non potest,
egregie tamen indicat, quantopere persuasum populo fuerit, nefaria mor-
talium scelera quum abhorrere Jovem tum punire gravissime. Quam
opinionem non habere, sed in dubium vocare hoc loco, ubi in discri-
mine res versatur, chorum minime decet. Perspicuum autem est Eu-
ripidem in chori persona ut alias sepe, ita hic studuisse auditoribus
rectam narrationum fabularium interpretationem tamquam philosophum
tradere!).

Ad finem vix adducto hoc carmine chorus lamentantium voces pro-
cul exaudit et paulo post nuntius ab Oreste missus advolat, qui, quo-
modo Orestes Aegisthum sacra nymphis facientem trucidaverit, copiosa
ac splendida oratione, describit. Qua in descriptione Euripides videtur
Sophoclis illam Pythiorum, in quibus Orestes interire fingebatur, de-
scriptionem , cujus de virtutibus supra disputavimus, imitatus esse. Illam
sicut Sophocles ita instituit, ut aptissima esset, qua Clytemnestre per-
suaderetur, Orestem Delphis interiisse, item hanc Euripides tanta per-
spicuitatis laude instruxit, ut presentem rerum gestarum atque eviden-
tem imaginem oculis quasi percipiendam preberet. In certamine equo-
rum Pythico depingendo quemadmodum psedagogus Sophocleus studiose
accuratequb versatus est, simillime nuntius Euripideus sacrificationem
ab Aegistho institutam, cui Orestes invitatus interfuit, persecutus est
diligentissime. Ex illius oratione ut, Orestes qualis esset, apparebat,
ita hinc manifesti erant mores Aegisthi. Que enim verba fecisse hic
dicitor, ea ostendunt eum et dominandi cupidum et vero ignavum fu-
isse. Orestem igitur non modo odit, verum etiam metuit vehementis-
sime. Quibus rebus permotus Nymphis sacrificans supplicat, ut perpe-
tuam felicitatem sibi et Clytemnestre afferrent, inimicis autem mala.
Quamobrem eadem fere hoc loco videmus Aegisthum precatum esse, que
apud Sophoclem Clytemnestram, quum metu somnii commota Apollini
sacrificaret. Que tamen Clytemnestre preces non potuerunt non multo
vehementius, quam Aegisthi, animos auditorum commovere, quippe que
in ipsa scena a matre in liberos suos fieri fingerentur et ex quidem ei deo,

!’) Ex multis, que afferri possunt, hoc unum est exemplum ejus rei, de qua
p. 122 disputavimus.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:52 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0397.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free