- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
140

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

140 Joh. Johanesen.

quem non mualto antea Orestes dixerat sibi necem parricidaram impo-
suisse. Neque tamen hoc pegari potest, inventom illad Sopbocleum ad
suum consilium aptissime accommodasse Euripidem. Qui, quam pu-
taret, in urbe parricidas nece affici non posse, ita rem instituit, ut,
quod sacrificium angoris conscientiz evellendi causa ante regiam Cly-
temnestra Sophoclea fecit, id in agris Aegisthus conficeret et ad epu-
lum Clytemnestra veniret. Hoc modo enim et justa causa uterque par-
ricida urbem reliquit et bona Öresti occasio oblata est e08 incautos di-
versis locis adoriaondi. Quo facto prudenter idem fecit, quod procul a
scena necem Åegisthi fieri finxit, quippe in qua parum tragici inesset.
Magis tamen ad memoriam, qu&e de Oreste ore hominum ferebatur, ea
pertiouit, quam ut posset omnino preteriri, neque vero juri talionis
satisfactam esset ac domus Agamemnonia restituta, nisi poenas Åegi-
sthus dedisset meritas.

Quod autem non satis habuit, cedem illam preclara nuntii ora-
tione oculis subjecisse, sed eo quoque animos spectantium voluit com-
motos, quod mortuam in scenam inferri et probris maledictisque ab
Electra vexari fecit, hac in re minus recte egit Euripides. Imitari ita
videtur voluisse Choöphororum illum locum, ubi Orestes, cede facta,
facinora occisorum percenset. Quod tamen Orestem vidimus illic fe-
cisse, non quo mortuos, cupiditate ulciscendi nondum satiata, irrideret ,
verum factum suum ut justum esse ostenderet et incipienti conscientia
sollicitudine se levaret. Electra vero hoc loco mortuum Aegisthum
nulla alia mente vehementioribus verbis prosecuta est, nisi ut volupta-
tem expleret ultionis. Et ad hanc turpitudinem eam verentem, ne in-
vidiam sibi hominum conflaret, Orestes fidenter adhortatur, quum dicit
ei licere, nullo vituperante, quacumque ratione in capitalem illum ad-
versarium consulere. Neque vero ita est comparata ratio illius oratio-
nis, quam contra ÅAegisthum Electra habens inducitur, ut concitato
ejus animo copgruere videatur. Criminum illa ’quidem est plena, sed
justo longior et tanta rhetorum arte confecta tamque multis vel usu
comprobatis vel e philosophia repetitis sententiis abundat, ut oratorem
philosophie dicendique preceptis eroditum et in causis forensibus exer-
citatum magis, quam virginem deceat. Qua quum ita sint, apparet hoc
loco Euripidem et Atheniensium cupiditati litium indulsisse et suo ipsius
studio auditores docendi atque erudiendi obsecutum esse?)

Hac Electre accusatione tandem terminata, famulos Orestes jubet
corpus Aegisthi in &diculam occultare, ne mater, quum pervenisset,
ante cedem id animadverteret. Quod vixdum erat imperatum, quum curru

1) Cfr, p. 120.

EE GRs —-——— ST - SS

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:52 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0398.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free