Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De Choöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 141
vecta Trojanisque ancillis stipata ac splendida veste insignis Clytem-
nestra e longinquo conspicitur adveniens. Qua conspecta animo Orestes
deficit et dubitatione &estuare incipit, an necem matri a se inferri non
oporteat. Atque oraculum, quo Apollo Pythius matricidium prece-
perat, justumne sit atque sapiens, in dubium revocat. Quid? quod a
genio malefico id datum esse putat? Electra autem, sitiens sanguinem
maternum, animum ejus nonnihil excitat atque erigit, quum pietatis
patri debite eum admonet et obtestatur, ne ignavum se prestet. His
enim monitis permotus domum intrat, ut matrem ingressam interficiat,
quamquam immane se facinus commissurum existimat. ÅA sorore igitur
Orestes ad matricidium invitus cogitur. Nihil neque religionis neque
officii nec cupiditatis in ipso est, quo ad facinus illud adducatur, quod
tamen nihilominus alien&e volurtati obsequens admittit. Quod insipienter
ac perperam sibi precepisse Apollinem persuasum habet, id tamen s80-
roris rogatu perficit. Quam longe aliter egit Orestes Aeschyleus! Qui
et ipse quidem rem peracturus parumper dubitavit, sed precepti Apol-
linis a Pylade commonefactus cedem maternam perpetravit, non quo
aliis morem gereret, sed quia persuasissimum ei erat, officio se ita fungi
sanctissimo. Hunc igitur locum Aeschyleum male Euripides imitatus est.
Chorus, qui, quum de cede Aegisthi nuntium audivisset, letitia
exsultaverat et victoriam FElectr&e gratulans orbem versaverat saltato-
rium, Clytemnestram etiam advenientem summe observantie simula-
tione salutat, quo ab insidiis eam securiorem redderet. Aeque beatam
ac deos eam predicat deorumque sororem eam appellat Dioscurorum.
Quorum mentio hoc loco propterea quoque non erat aliena, quod in
conspectum brevi erant venturi. Hac etiam in chori simulatione dis-
simnlationeque videtur Euripides voluisse Aeschylum et Sophoclem imi-
tari. Quorum choros vidimus his artibus et ipsos uti et agentes uti
docere. Hujus autem chori partes quemadmodum multo minores sunt,
quam illoraom, sic ad rei exitum heec fallacia ejus minorem vel potius
nullam vim habet.
Clytemnestra, ubi primum de curru in scenam descendit, de cede
Agamemnonis Electre se purgare ac defendere incipit, quam defensio-
nem Electra oratione oratorio artificio composita redarguit. Quo fit, ut
hoc loco, quemadmodum in Electra Sophoclea judicii imitatio institua-
tar. Ex oratione Clytemnestre apparet eam non idcirco Agamemnoni
necem intulisse, quod Iphigeniam sacrificasset, sed quia Cassandram
secum Troja domum duxerat. Apparet etiam non paululum eam faci-
norum commissorum poenitere vehementerque conditionis Electre eam
miserere. : Quamobrem hoc facile filie condonat, quod patrem plus,
quam se diligeret, neque ei non facile satisfacit petenti, ut lustrationis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>