- Project Runeberg -  Nova analysis aquarum Medeviensium /
9

(1800) [MARC] [MARC] Author: Jöns Jacob Berzelius
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Vetus sive insimus fons

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

qui circum tales fontes, forma pulveris albi, se manifestat.
In aqua Medeviensi sulphas quidem calcis adest, quem
primo sulphuretum fuisse posse, deinde vero oxidatum,
hoc gas, ut diximus, produxisse, haud quidem districte
negaverim, vero tamen similius esse existimaverim, a stratis
corporum organicorum putrefactorum vel putrescentium, per
quæ vena transit, idem illud gas originem duxisse,
quippe quod destructione animalium vegetabiliumque generari,
ideoque ex stagnosis limosisque locis, præsertim
commotione quadam facta, exhalari noverimus. Per hanc
hypothesin explicatur etjam ortus gasis hydrogenii carbonati,
quod in hoc & pluribus aliis Sveciæ fontibus adesse, cum alia
fere desint ipsius indicia, sapor peculiaris certe arguit;
quamquam ejus quantitas, propter minorem
in aqua solubilitatem longe minor sit, necesse est; nec
determinari potest nisi combustione; quam experiri, defectus
instrumentorum prohibuit.

Ex quovis fonte V Cantharos, in vase vitreo, unum
cum dimidio cancharum capiente, singulos vaporare curavi.
Massa sicca caute colligebatur, & quod vitro arctius
adhærebat, acido muriatico diluto abluebatur & solutioni
N. 5 addebatur. Massæ in temp. + 108 siccatæ pondus
=0,575.

1. Massa diligenter aqua eluebatur & liquidum siphone
secernebatur, quo colatio evitaretur. Hæc aqua deinceps
ad siccum vaporabat, supra infundebatur alcohol, qui
non solutum reliquit album terrestre = 0,025, quod
experimentis infra enarrandis sulphatem calcis esse reperi.

2. Solutio alcoholina lente evaporabatur; fusca erat,
& crystallos muriatis natri facile agnoscibiles in reliqua
massa fusca deliquescibili dabat[1]. Pondus totius massæ
B =


[1] Sales cum extracto conjunctos difficulter crystallisari,
notisi mum est.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 14:52:16 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/berzaqua/0009.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free