Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Sextus. De Mineris & Metallis - Cap. VI. De arte, & ingeniofabrorum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
ETSI in multis Aquilonaribus regnis & provinciis, mira | |
fabrorum cujusvis ductilis, vel fusilis, vel tornatilis metalli | |
fieri soleat æstimatio, præcipue apud Montanos Dalacarlos, | |
invictum pugnatorum genus: tamen in regione Helsingorum | Helsingi ingeniosi. |
( quæ olim ob magnifica gesta Regio titulo decorata | |
fuit ) versus Septentrionem adeo periti, & diligentes sa | |
brilis officii artifices inveniuntur, vt vix pares habeant in | |
toto Aquilone. Metalla erenim cruda, ac difformia aquarum, | |
rotarumque ingeniosa directione, longo tractu ob earundem | Rotarum commoditas. |
minerarum opulentiam distendere norunt, vt agilitate, & impulsu talium | |
machinarum, brevi temporis spatio opus aliquod ingentissimum reddatur consummatum, | |
etiam vsualia vasa extensi æris, aut ferramentorum: vnde non exiguus quæstus | |
gentibus his accrescere solent. Similiter in serreis portis, ac fenestris laminatis, | Crates retiariæ. |
ac cratibus retiariis indissolubili connexione firmandis, quale opus in junctutis vix | |
cernitur in tota Europa. Habet quidem sacellum S, Andræ jussum Pont. Max. Iulii | |
III. in via Flaminia collocatum crates ferreas, & magnifica stuctura Dominorum | |
de Matthæis Romæ versus communem plateam opus craticulatum ferreum, pulchrum, | |
& forte: sed si mirabilius more magistrorum Septentrionalium fabricatum, ac visum | |
foret, plurimos duceret in admirationem. Ferramenta vero pro tormentandis reis, | |
vel suspedis, vti sunt manicæ ferræ, aculeati compedes &c. ibidem nunquam, | Merces execrabiles. |
vel rarissime fiunt, sed a negotiatoribus Germanicis quæstus causa inter cæteras merces | |
parum placituras, regno importantur: quarum vna species est vetusta appellatione | Virgo doloris inductrix. |
Virgo dicta: quæ digitis applicata, tantum eos comprimit, vt inde primo | |
impetu intolerabilis extollatur cruciatus. Pulchrum quidem nomen est, sed res ad | |
experientiam mota, omni amaritudine amarior est, in quacunque sustinenda calamitate. | |
Pro quibus autem, & qualibus noxis, aut suspicionibus hæc Virgo applicetur, | Interpretes legum. |
videant dicantque, si opus fuerit, diversarum legum interpretes, & censores, | |
quoniam ad me non spectat de causa, vel modo torquendi facere relationem, cum | |
tot angustiæ, & gemitus in omnium mortalium conditione intrinsecus Aquilonaribus | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>