Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Nonus. De bellis campestribus - Cap. III. De eodem
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
QVOMODO autem Rex Antiochus Soter dictus, talia | |
Galatarum instrumenta vicerit, apud Fran. Ireni. lib. VI. | |
cap. XLV. diffusius invenitur. Ait enim, Antiochum cognovisse | |
Galatarum fortitudinem, & ingentem multitudinem, | Fortitudo Galatarum. |
eorumque phalangas strenue provisas, ac congruentes: quarum | |
frontes ærei thoraces protegebant, cum quatuor & viginti | |
armatis a tergo præordinatis, cornua vero equitatus, | |
infinitus in medio, ac corpore exercitus eorum currus vidit | Currus 80. falciseri. |
LXXX. falcileros, aptos ad infiliendum hostes, & in quolibet | |
curru bis totidem equos conjugales. Hæc itaque animadvertens Antiochus, omni | |
spe destitutus, dum hostes inexpugnabiles existerent, ipse vero neque magnifice, | |
nec secundum belli debitum apparatum prosteisceretur, ac valde modicum duceret | |
exercitum, peltis consuetum, ac levis armaturæ præditum, in cæteris nudum, vt | Exercitus peltis consuetus. |
pene vix dimidium eius exercitus fuerat, doloribus captus, conditionem pacis cum | |
Galatis eisdem gratis mire disposuit. Interim a viro militarium rerum expertissimo | |
illi suadetur, vt XVI. suos elephantes seorsum absconderet, donec tibicinibus vtriusque | |
canentibus concurrerent exercitus pugnanturi, & præsertim equites, tunc in eorum | Consilium viri fortis necessarium. |
medium quatuor elephantos immitteret, ac octo contra falcatos currus: quo | |
consilio evenit, vt Galatarum equi horrido aspectu, & barritu elephantorum perterriti, | |
priusquam jacula attingerent, quam celerrime sunt repulsi, & mutuo percussi, | Equi terrentur barritu elephantorum. |
peditum spiculis ac hastis confossi, alii equorum vngulis conculcati. Currus | |
vero stragem in proprios dominos, & seipsos diverterunt. Hinc verificatur carmen | |
Homeri: | Homerus. |
Currus cum sonitu verso sunt tramite ducti. | Sisara habuit 900. currus falcatos. |
Sed neque sacra litera de curribus falcatis tacere videtur, vbi Iudi. IIII. dicitur, Sisaram | |
habuisse nongentos falcatos currus, & per XX. annos oppressisse Israël. Præterea | |
in exercitu Alexandri Magni quadrigæ equorum omnes falcatæ, bigæ MCC. | Quadrigæ falcatæ. |
equitum turmæ XXX. peditum CCC. millia L. mulorum castrensium ad sarcinas | |
portandas duo millia, camelorum dromedariorum, & boum duo M. ad ferendum | |
frumenta, & carnes. In exercitu autem hostis sui Pori Regis Indiæ, XIIII. millia | Porus rex Indiæ. |
octingentæ quadrigæ falcatæ, elephanti turrigeri CCCC. in equis, mulis, | |
& elephanti s frena aurea, ita etiam signa militaria, & vexilla | Frena aurea. |
e puro auro. In domo eius solidæ columne | Columnæ aureæ. |
aureæ: quæ omnia victor Alexander | |
rapuit, & militibus | |
dedit. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>