- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
644

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Like | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVIII. De animalibus sylvestribus - Cap. XLVII. De exemplis, in quibus homines in Lupos conuersisunt, & è contra

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)


644        DE ANIMAL. SYLVES.

quid viderent, excitare: se a longinquo gregem ovium pasci conspicere, curaturum,
vt absque magnis laboribus vnam e his ad cœnam, alioquin satis exiguam, haberent
Homo in lupum transformaturassandam. Statim deinde in opacam sylvam, ne ab aliquo conspiciatur, se confert,
ibique formam hominis in lupum transfiguravit: que in nullo hæc metamorphosis
Lycaon in lupum transmutatus. distare visa est, ab illa Lycaonis ( quamvis is propter scelera transmutatus ) cujus in
hunc modum Ovid. Metamorphos. I. meminit:
Ovidius. Frustraque loqui conatus: ab ipso
Colligit os rabiem, solitæque cupidine cædis
Vtitur in pecudes: & nunc quoque sanguine gaudet.
In villos abeunt vestes: in crura lacerti.
Fit lupus, & veteris servas vestigia formæ.
Canities eadem est: eadem violentia vultus:
Iidem oculi lucent: eadem feritatis imago est
Postea in ovium gregem haud aliter quam magno impetu irruit, & vnam ex eis
Ovis a lupo ad currum defertur. retro in sylvam fugiendo diripuit: quam aliquanto post in lupi formam ad currum defert.
Socii autem hujus prædæ conscii, talem grato animo suscipiunt, & in curru
clam abscondunt: qui vero in lupum se transformaverat, ad sylvam iterum revertitur,
Lupus humanam formam assumit. humanam formam rursus assumit. Contigit quoque in Livonia haud multis
ab annis, inter nobilis cujusdam conjugem, atque seruum suum ( quorum illic majorem
Servorum copia in Livonia. copiam, quam in vlla alia Christianorum regione, habent ) quod altercarentur,
homines in lupos mutari haud posse: demum ille prorumpit, extemplo eius
Homo cellarium ingreditur, lupus exit. rei exemplum velle ostendere, dummodo sibi facultas concederetur: ac cellarium solus
ingreditur: vnde paulo post lupi formam indutus egrediens, a canibus per agrum
ad sylvam tendens effugatur: qui ei oculum ( etsi satis acriter se defendebat) eruunt.
Canes lupo oculum eruunt. Postera autem die, ad dominam suam monoculus redit. Vnde Evantis opinio,
quam Plinius citato loco refert, salvatur: quod scilicet homo in lupum per annos
IX. transfiguratus, cum suam effigiem reciperet, ad pristinum habitum, atque ætatem
novem annos addiderit. Certo etiam constat, si lupus e homine transmutatus
occisus, aut alicujus membri mutilationem passus fuerit, quod statim quando hominis
figuram reassumet, isso membro carebit. Sin vero a canibus, aut venatoribus
Homo in lupum transmutatus occisus, postea non apparet. interfectus, nunquam talis homo amplius apparebit. Denique recenti adhuc
memoria, compertum relinquitur, quomodo Dux Prussiæ, tali veneficio
parum fidei adhibens, quendam hujus maleficii expertum, vinculis
clausum coëgit, vt in lupum se transformaret: quod ita factum
Homo cogitur, vt in lupum se transformet. est. Hunc tamen, ne hujusmodi idololatria impunita
maneret, igne postea comburi mandavit.
Talia enim flagitia tam divinæ, quam
Pœna in lupos se convertentiu. humanæ leges severissime
puniunt.
LIBRI XVIII. FINIS.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Jul 3 21:57:23 2016 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
http://runeberg.org/olmagnus/0730.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free