- Project Runeberg -  Karolinska krigares dagböcker jämte andra samtida skrifter / 8. /
245

(1901-1918) [MARC] With: August Quennerstedt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

pis formandis, tibi honori sit atque emolumento. Nullam
causam de ea re dubitandi habeo, siue studia tua, sive
mentis integritatem, quæ Principibus potissimum inspiranda,
in-tueor; Sed tenerrimus, quo te prosequor, amor non sinit me
meum intermittere officium, quin tibi sæpius optem ea, quæ
tibi utilia esse, ornamentoque fore arbitror. Mihi sané
volup-tati non exiguae erat quod perceperim ex aliorum literis tua
obsequia Serenissimæ Principi placere non vulgariter. Eas,
de quarum traditione sollicitus videris, rite esse perlatas é
prioribus, quas tibi dederam, comperisse te existimo, atque
sie ademtum esse animo tuo omnem, quo tenebatur, metum.
Quem eum antea nuncius pactarum induciarum aut
discus-serat aut minuerat, nunc credo te alacriori exultaturum
animo, quum non tantum certus sis de secunda literarum
sorte, verum etiam spem aliquam concipere possis, easdem
illas inducias in suavissimam duraturæ pacis conditionem
mutatum iri. Nihil quidem certi in tanto negocio, quod
unum Divini numinis bene placitum moderatur, affirmare
audeo; Quoniam tu verö de illo sermonem instituere
vo-luisti, contra singulärem meam in te obseruantiam
impinge-rem, nisi in hilari ista, quam prudenter concepisti, fiducia
confirmarem. Si autem Superis ita visum fuerit ut bello
Polonico feliciter finito, in perjurum Czarum solum
conuer-tere vires nostras possimus, nuilus dubito quin justus
in-juriæ vindex Deus ita conatus Pii regis nostri secundet, ut,
hoste debellato, et damnorum, quæ passi sumus,
reparationem, et longam deinde pacem obtineamus. Quod ut
cito fiat toto corde precor, sumque eodem,

Amantissime frater,

Tibi

die 24 octobr. 1706.

addictissimus
J. Cederhielm.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 12:31:44 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/karolikrig/8/0298.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free